Poems by Gaius Valerius Catullus
Carmina
Carmina
I. ad Cornelium
1. cui dono lepidum nouum libellum
2. arida modo pumice expolitum.
3. Corneli tibi namque tu solebas
4. meas esse aliquid putare nugas
5. iam tum cum ausus es unus Italorum
6. omne aeuum tribus explicare cartis
7. doctis Iuppiter et laboriosis.
8. quare habe tibi quidquid hoc libelli
9. qualecumque quidem est. patroni et ergo
10. plus uno maneat perenne saeclo.
II. fletus passeris Lesbie
1. passer. deliciae meae puellae.
2. quicum ludere. quem in sinu tenere.
3. cui primum digitum dare appetenti.
4. et acres solet incitare morsus.
5. cum desiderio meo nitenti
6. carum nescio quid libet iocare
7. et solaciolum sui doloris
8. credo ut tum grauis acquiescet ardor.
9. tecum ludere sicut ipsa possem
10. et tristes animi leuare curas.
IIb.
1. tam gratum est mihi quam ferunt puellae
2. pernici aureolum fuisse malum
3. quod zonam soluit diu negatam.
III. fletus passeris Lesbie
1. lugete o Veneres Cupidinesque
2. et quantum est hominum uenustiorum.
3. passer mortuus est meae puellae.
4. passer deliciae meae puellae.
5. quem plus illa oculis suis amabat.
6. nam mellitus erat suamque norat
7. ipsam tam bene quam puella matrem.
8. nec sese a gremio illius mouebat
9. sed circumsiliens modo huc modo illuc
10. ad solam dominam usque pipilabat.
11. qui tunc it per iter tenebricosum
12. illuc unde negant redire quemquam.
13. at uobis male sit malae tenebrae
14. Orci. quae omnia bella deuoratis.
15. tam bellum mihi passerem abstulistis.
16. o factum male. o miselle passer.
17. tua nunc opera meae puellae
18. flendo turgiduli rubent ocelli.
IV. de phasello
1. phaselus ille quem uidetis hospites
2. ait fuisse nauium celerrimus.
3. neque ullius natantis impetum trabis
4. nequisse praeterire. siue palmulis
5. opus foret uolare. siue linteo.
6. et hoc negat minacis Adriatici
7. negare litus insulasue Cyclades
8. Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
9. Propontidem trucemue Ponticum sinum
10. ubi iste post phaselus antea fuit
11. comata silua. nam Cytorio in iugo
12. loquente saepe sibilum edidit coma.
13. Amastris Pontica. et Cytore buxifer.
14. tibi haec fuisse et esse cognitissima
15. ait phaselus. ultima ex origine
16. tuo stetisse dicit in cacumine.
17. tuo imbuisse palmulas in aequore.
18. et inde tot per impotentia freta
19. erum tulisse. laeua siue dextera
20. uocaret aura siue. utrumque Iuppiter
21. simul secundus incidisset in pedem.
22. neque ulla uota litoralibus deis
23. sibi esse facta cum ueniret a mari
24. nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
25. sed haec prius fuere. nunc recondita
26. senet quiete. seque dedicat tibi
27. gemelle Castor et gemelle Castoris.
V. ad Lesbiam
1. uiuamus mea Lesbia. atque amemus.
2. rumoresque senum seueriorum
3. omnes unius aestimemus assis.
4. soles occidere et redire possunt.
5. nobis cum semel occidit breuis lux
6. nox est perpetua una dormienda.
7. da mi basia mille. deinde centum.
8. dein mille altera. dein secunda centum.
9. deinde usque altera mille. deinde centum.
10. dein cum milia multa fecerimus
11. conturbabimus illa ne sciamus
12. aut ne quis malus inuidere possit
13. cum tantum sciat esse basiorum.
VI. ad Flauium
1. Flaui delicias tuas Catullo
2. ni sint illepidae atque inelegantes
3. uelles dicere. nec tacere posses.
4. uerum nescio quid febriculosi
5. scorti diligis. hoc pudet fateri.
6. nam te non uiduas iacere noctes
7. nequiquam. tacitum cubile clamat
8. sertis ac Syrio fragrans oliuo.
9. puluinusque. peraeque. et hic et ille
10. attritus. tremulique quassa lecti.
11. argutatio. inambulatioque.
12. nam ibi stat. pudet nihil tacere.
13. cur non tam latera ecfututa pandas
14. ni tu quid facias ineptiarum.
15. quare quidquid habes boni malique
16. dic nobis. uolo te ac tuos amores
17. ad caelum lepido uocare uersu.
VII. ad Lesbiam
1. quaeris quot mihi basiationes
2. tuae Lesbia sint satis superque.
3. quam magnus numerus Libyssae harenae
4. lasarpiciferis iacet Cyrenis
5. oraclum Iouis inter aestuosi
6. et Batti ueteris sacrum sepulcrum.
7. aut quam sidera multa cum tacet nox
8. furtiuos hominum uident amores.
9. tam te basia multa basiare
10. uesano satis et super Catullo est
11. quae nec pernumerare curiosi
12. possint nec mala fascinare lingua.
VIII. ad se ipsum
1. miser Catulle. desinas ineptire.
2. et quod uides perisse perditum ducas.
3. fulsere quondam candidi tibi soles.
4. cum uentitabas quo puella ducebat
5. amata nobis quantum amabitur nulla.
6. ibi illa multa cum iocosa fiebant
7. quae tu uolebas nec puella nolebat
8. fulsere uere candidi tibi soles.
9. nunc iam illa non uult. tu quoque impotens noli
10. nec quae fugit sectare. nec miser uiue.
11. sed obstinata mente perfer. obdura.
12. uale puella. iam Catullus obdurat.
13. nec te requiret. nec rogabit inuitam.
14. at tu dolebis cum rogaberis nulla.
15. scelesta. uae te. quae tibi manet uita.
16. quis nunc te adibit. cui uideberis bella.
17. quem nunc amabis. cuius esse diceris.
18. quem basiabis. cui labella mordebis.
19. at tu Catulle desinatus obdura.
IX. ad Veranium
1. Verani omnibus e meis amicis
2. antistans mihi milibus trecentis.
3. uenistine domum ad tuos penates.
4. fratresque unanimos. anumque matrem.
5. uenisti. o mihi nuntii beati.
6. uisam te incolumem audiamque Hiberum
7. narrantem loca facta nationes
8. ut mos est tuus. applicansque collum
9. iucundum os oculosque suauiabor.
10. o quantum est hominum beatiorum.
11. quid me laetius est beatiusue.
X. ad Varum
1. Varus me meus ad suos amores
2. uisum duxerat e foro otiosum.
3. scortillum ut mihi tunc repente uisum est
4. non sane illepidum neque inuenustum.
5. huc ut uenimus incidere nobis
6. sermones uarii. in quibus. quid esset
7. iam Bithynia. quo modo se haberet.
8. ecquonam mihi profuisset aere.
9. respondi id quod erat. nihil neque ipsis
10. nec praetoribus esse nec cohorti.
11. cur quisquam caput unctius referret
12. praesertim quibus esset irrumator.
13. praetor nec faceret pili cohortem.
14. at certe tamen inquiunt. quod illic
15. natum dicitur esse. comparasti
16. ad lecticam homines. ego ut puellae
17. unum me facerem beatiorem
18. non inquam mihi tam fuit maligne
19. ut prouincia quod mala incidisset
20. non possem octo homines parare rectos.
21. at mi nullus erat neque hic neque illic
22. fractum qui ueteris pedem grabati
23. in collo sibi collocare posset.
24. hic illa ut decuit cinaediorem
25. quaeso inquit mihi mi Catulle paulum.
26. istos commoda nam uolo ad serapim
27. deferri. mane inquii puellae.
28. istud quod modo dixeram me habere.
29. fugit me ratio. meus sodalis.
30. Cinna est Gaius. is sibi parauit.
31. uerum utrum illius an mei quid ad me.
32. utor tam bene quam mihi pararim.
33. sed tu insulsa male et molesta uiuis.
34. per quam non licet esse neglegentem.
XI. ad Furium et Aurelium
1. Furi et Aureli comites Catulli.
2. siue in extremos penetrabit Indos
3. litus ut longe resonante Eoa
4. tunditur unda.
5. siue in Hyrcanos Arabesue molles
6. seu Sacas sagittiferosue Parthos
7. siue quae septemgeminus colorat
8. aequora Nilus.
9. siue trans altas gradietur Alpes
10. Caesaris uisens monumenta magni
11. Gallicum Rhenum horribilesque ulti
12. mosque Britannos.
13. omnia haec quaecumque feret uoluntas
14. caelitum temptare simul parati.
15. pauca nuntiate meae puellae
16. non bona dicta.
17. cum suis uiuat ualeatque moechis
18. quos simul complexa tenet trecentos
19. nullum amans uere sed identidem omnium
20. ilia rumpens.
21. nec meum respectet ut ante amorem.
22. qui illius culpa cecidit uelut prati
23. ultimi flos praetereunte postquam
24. tactus aratro est.
XII. ad Matrucinum Asinium
1. Marrucine Asini. manu sinistra
2. non belle uteris in ioco atque uino.
3. tollis lintea neglegentiorum.
4. hoc salsum esse putas. fugit te inepte.
5. quamuis sordida res et inuenusta est.
6. non credis mihi. crede Pollioni
7. fratri. qui tua furta uel talento
8. mutari uelit. est enim leporum
9. disertus puer ac facetiarum.
10. quare aut hendecasyllabos trecentos
11. exspecta aut mihi linteum remitte.
12. quod me non mouet aestimatione.
13. uerum est mnemosynum mei sodalis.
14. nam sudaria Saetaba ex Hiberis
15. miserunt mihi muneri Fabullus
16. et Veranius. haec amem necesse est
17. ut Veraniolum meum et Fabullum.
XIII. ad Fabullum
1. cenabis bene mi Fabulle apud me
2. paucis si tibi di fauent diebus.
3. si tecum attuleris bonam atque magnam
4. cenam. non sine candida puella.
5. et uino. et sale. et omnibus cachinnis.
6. haec si inquam attuleris uenuste noster
7. cenabis bene. nam tui Catulli
8. plenus sacculus est aranearum.
9. sed contra accipies meros amores
10. seu quid suauius elegantiusue est.
11. nam unguentum dabo quod meae puellae
12. donarunt Veneres Cupidinesque.
13. quod tu cum olfacies deos rogabis
14. totum ut te faciant Fabulle nasum.
XIV. ad Caluum poetam
1. ni te plus oculis meis amarem
2. iucundissime Calue munere isto
3. odissem te odio Vatiniano.
4. nam quid feci ego. quidue sum locutus.
5. cur me tot male perderes poetis.
6. isti di mala multa dent clienti
7. qui tantum tibi misit impiorum.
8. quod si ut suspicor hoc nouum ac repertum
9. munus dat tibi Sulla litterator
10. non est mi male sed bene ac beate
11. quod non dispereunt tui labores.
12. di magni. horribilem et sacrum libellum
13. quem tu scilicet ad tuum Catullum
14. misti continuo ut die periret
15. saturnalibus optimo dierum.
16. non. non hoc tibi salse sic abibit.
17. nam si luxerit ad librariorum
18. curram scrinia. Caesios Aquinos
19. Suffenum omnia colligam uenena.
20. ac te his suppliciis remunerabor.
21. uos hinc interea ualete abite.
22. illuc unde malum pedem attulistis
23. saecli incommoda pessimi poetae.
XIVb.
1. si qui forte mearum ineptiarum
2. lectores eritis. manusque uestras
3. non horrebitis admouere nobis.
XV. ad Aurelium
1. commendo tibi me ac meos amores
2. Aureli. ueniam peto pudentem.
3. ut si quicquam animo tuo cupisti
4. quem castum expeteres et integellum
5. conserues puerum mihi pudice.
6. non dico a populo. nihil ueremur
7. istos qui in platea modo huc modo illuc
8. in re praetereunt sua occupati.
9. uerum a te metuo tuoque pene
10. infesto pueris bonis malisque.
11. quem tu qua libet ut libet moueto
12. quantum uis ubi erit foris paratum.
13. hunc unum excipio ut puto pudenter.
14. quod si te mala mens furorque uecors
15. in tantam impulerit sceleste culpam
16. ut nostrum insidiis caput lacessas.
17. ah. tum te miserum malique fati.
18. quem attractis pedibus patente porta
19. percurrent raphanique mugilesque.
XVI. ad Aurelium et Furium
1. pedicabo ego uos et irrumabo
2. Aureli pathice et cinaede Furi.
3. qui me ex uersiculis meis putastis
4. quod sunt molliculi parum pudicum.
5. nam castum esse decet pium poetam
6. ipsum. uersiculos nihil necesse est.
7. qui tum denique habent salem ac leporem.
8. si sint molliculi ac parum pudici.
9. et quod pruriat incitare possint.
10. non dico pueris sed his pilosos
11. qui duros nequeunt mouere lumbos.
12. uos quod milia multa basiorum
13. legistis male me marem putatis.
14. pedicabo ego uos et irrumabo.
XVII.
1. o Colonia. quae cupis ponte ludere longo.
2. et salire paratum habes. sed uereris inepta
3. crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis
4. ne supinus eat. cauaque in palude recumbat.
5. sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat
6. in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur.
7. munus hoc mihi maximi da Colonia risus.
8. quendam municipem meum de tuo uolo ponte
9. ire praecipitem in lutum per caputque pedesque.
10. uerum totius ut lacus putidaeque paludis
11. liuidissima maximeque est profunda uorago.
12. insulsissimus est homo. nec sapit pueri instar
13. bimuli tremula patris dormientis in ulna.
14. cui cum sit uiridissimo nupta flore puella.
15. et puella tenellulo delicatior haedo
16. asseruanda nigerrimis diligentius uuis.
17. ludere hanc sinit ut libet. nec pili facit uni.
18. nec se subleuat ex sua parte. sed uelut alnus
19. in fossa Liguri iacet suppernata securi.
20. tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam.
21. talis iste meus stupor. nil uidet. nihil audit.
22. ipse qui sit. utrum sit an non sit. id quoque nescit.
23. nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum
24. si pote stolidum repente excitare ueternum.
25. et supinum animum in graui derelinquere caeno
26. ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
XXI. ad Aurelium
1. Aureli. pater esuritionum.
2. non harum modo sed quot aut fuerunt
3. aut sunt aut aliis erunt in annis.
4. pedicare cupis meos amores.
5. nec clam. nam simul es. iocaris una.
6. haerens ad latus omnia experiris.
7. frustra. nam insidias mihi instruentem
8. tangam te prior irrumatione.
9. atque si faceres satur tacerem.
10. nunc ipsum id doleo. quod esurire
11. mellitus puer et sitire discet.
12. quare desine. dum licet pudico.
13. ne finem facias sed irrumatus.
XXII. ad Varum
1. Suffenus iste Vare quem probe nosti
2. homo est uenustus et dicax et urbanus.
3. idemque longe plurimos facit uersus.
4. puto esse ego illi milia aut decem aut plura
5. perscripta. nec sic ut fit in palimpsesto
6. relata. cartae regiae. noui libri.
7. noui umbilici. lora rubra membranae.
8. derecta plumbo. et pumice omnia aequata.
9. haec cum legas tu bellus ille et urbanus
10. Suffenus unus caprimulgus aut fossor
11. rursus uidetur tantum abhorret ac mutat.
12. hoc quid putemus esse. qui modo scurra
13. aut siquid hac re tritius uidebatur
14. idem infaceto est infacetior rure
15. simul poemata attigit. neque idem umquam
16. aeque est beatus ac poema. cum scribit
17. tam gaudet in se. tamque se ipse miratur.
18. nimirum idem omnes fallimur. neque est quisquam
19. quem non in aliqua re uidere Suffenum
20. possis. suus cuique attributus est error.
21. sed non uidemus manticae quod in tergo est.
XXIII. ad Furium
1. Furi. cui neque seruus est neque arca
2. nec cimex neque araneus neque ignis.
3. uerum est et pater et nouerca quorum
4. dentes uel silicem comesse possunt.
5. est pulcre tibi cum tuo parente
6. et cum coniuge lignea parentis.
7. nec mirum. bene nam ualetis omnes.
8. pulcre concoquitis. nihil timetis.
9. non incendia. non graues ruinas.
10. non facta impia. non dolos ueneni.
11. non casus alios periculorum.
12. atque corpora sicciora cornu
13. aut siquid magis aridum est habetis
14. sole et frigore et esuritione.
15. quare non tibi sit bene ac beate.
16. a te sudor abest. abest saliua
17. mucusue et mala pituita nasi.
18. hanc ad munditiem adde mundiorem.
19. quod culus tibi purior salillo est.
20. nec toto decies cacas in anno.
21. atque id durius est faba. et lapillis.
22. quid tu si manibus teras fricesque
23. non umquam digitum inquinare posses.
24. haec tu commoda tam beata Furi
25. noli spernere. nec putare parui.
26. et sestertia quae soles precari
27. centum desine. nam sat es beatus.
XXIV. ad Iuuentium
1. o qui flosculus es Iuuentiorum.
2. non horum modo sed quot aut fuerunt
3. aut posthac aliis erunt in annis.
4. mallem diuitias Midae dedisses
5. isti cui neque seruus est neque arca
6. quam sic te sineres ab illo amari.
7. qui. non est homo bellus inquies. est.
8. sed bello huic neque seruus est neque arca.
9. hoc tu quam libet abice eleuaque.
10. nec seruum tamen ille habet neque arcam.
XXV. ad Tallum
1. cinaede Thalle. mollior cuniculi capillo.
2. uel anseris medullula. uel imula oricilla.
3. uel pene languido senis. situque araneoso.
4. idemque Thalle. turbida rapacior procella
5. cum diua mulier aries ostendit oscitantes.
6. remitte pallium mihi meum quod inuolasti
7. sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos
8. inepte quae palam soles habere tamquam auita
9. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte
10. ne laneum latusculum manusque mollicellas
11. inusta turpiter tibi flagella conscribillent.
12. et insolenter aestues uelut minuta magno
13. deprensa nauis in mari uesaniente uento.
XXVI. ad Furium
1. Furi. uillula nostra non ad Austri
2. flatus opposita est neque ad Fauoni
3. nec saeui Boreae aut Apheliotae.
4. uerum ad milia quindecim et ducentos.
5. o uentum horribilem atque pestilentem.
XXVII. ad pincernam suum
1. minister uetuli puer Falerni
2. inger mi calices amariores
3. ut lex Postumiae iubet magistrae
4. ebriosa acina ebriosioris.
5. at uos quo lubet hinc abite lymphae
6. uini pernicies et ad seueros
7. migrate. hic merus est Thyonianus.
XXVIII. ad Verannium et Fabullum
1. Pisonis comites. cohors inanis.
2. aptis sarcinulis et expeditis.
3. Verani optime tuque mi Fabulle.
4. quid rerum geritis. satisne cum isto
5. uappa frigoraque et famem tulistis.
6. ecquidnam in tabulis patet lucelli
7. expensum. ut mihi qui meum secutus
8. praetorem refero datum lucello.
9. o Memmi. bene me ac diu supinum
10. tota ista trabe lentus irrumasti.
11. sed quantum uideo pari fuistis
12. casu. nam nihilo minore uerpa
13. farti estis. pete nobiles amicos.
14. at uobis mala multa di deaeque
15. dent opprobria Romuli Remique.
XXIX. in Romulum cathamitum
1. quis hoc potest uidere. quis potest pati.
2. nisi impudicus et uorax et aleo.
3. Mamurram habere quod Comata Gallia
4. habebat uncti et ultima Britannia.
5. cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
6. et ille nunc superbus et superfluens
7. perambulabit omnium cubilia
8. ut albulus columbus aut Adoneus.
9. cinaede Romule. haec uidebis. et feres.
10. es impudicus et uorax et aleo.
11. eone nomine imperator unice
12. fuisti in ultima occidentis insula
13. ut ista uostra diffututa mentula
14. ducenties comesset aut trecenties.
15. quid est alid. sinistra liberalitas.
16. parum expatrauit. an parum elluatus est.
17. paterna prima lancinata sunt bona.
18. secunda praeda pontica. inde tertia
19. Hibera quam scit amnis aurifer Tagus.
20. nunc Galliae timetur et Britanniae.
21. quid hunc malum fouetis. aut quid hic potest.
22. nisi uncta deuorare patrimonia.
23. eone nomine urbis o piissime
24. socer generque perdidistis omnia.
XXX. ad Alphenum
1. Alfene. immemor atque unanimis false sodalibus.
2. iam te nil miseret dure tui dulcis amiculi.
3. iam me prodere iam non dubitas fallere perfide.
4. nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
5. quae tu neglegis. ac me miserum deseris in malis.
6. eheu. quid faciant dic homines. cuiue habeant fidem.
7. certe tute iubebas animam tradere inique me
8. inducens in amorem quasi tuta omnia mi forent.
9. idem nunc retrahis te. ac tua dicta omnia factaque
10. uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
11. si tu oblitus es at dei meminerunt. meminit Fides.
12. quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
XXXI. ad Sirmium insulam
1. paene insularum Sirmio insularumque
2. ocelle quascumque in liquentibus stagnis
3. marique uasto fert uterque Neptunus.
4. quam te libenter quamque laetus inuiso.
5. uix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
6. liquisse campos me et uidere te in tuto.
7. o quid solutis est beatius curis.
8. cum mens onus reponit. ac peregrino
9. labore fessi uenimus larem ad nostrum.
10. desideratoque acquiescimus lecto.
11. hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
12. salue o uenusta Sirmio. atque ero gaude.
13. gaudete uosque o Lydiae lacus undae.
14. ridete quidquid est domi cachinnorum.
XXXII. ad Ipsicillam
1. amabo mea dulcis Ipsitilla.
2. meae deliciae. mei lepores.
3. iube ad te ueniam meridiatum.
4. et si iusseris illud adiuuato
5. ne quis liminis obseret tabellam.
6. neu tibi lubeat foras abire.
7. sed domi maneas. paresque nobis
8. nouem continuas fututiones.
9. uerum si quid ages statim iubeto.
10. nam pransus iaceo et satur supinus.
11. pertundo tunicamque palliumque.
XXXIII. ad Vibennios
1. o furum optime balneariorum.
2. Vibenni pater et cinaede fili.
3. nam dextra pater inquinatiore.
4. culo filius est uoraciore.
5. cur non exilium malasque in oras
6. itis. quandoquidem patris rapinae
7. notae sunt populo et nates pilosas.
8. fili non potes asse uenditare.
XXXIV. carmen Diane
1. Dianae sumus in fide
2. puellae et pueri integri.
3. Dianam pueri integri
4. puellaeque canamus.
5. o Latonia maximi
6. magna progenies Iouis
7. quam mater prope Deliam
8. deposiuit oliuam.
9. montium domina ut fores
10. siluarumque uirentium
11. saltuumque reconditorum
12. amniumque sonantum.
13. tu Lucina dolentibus
14. Iuno dicta puerperis.
15. tu potens Triuia et notho es
16. dicta lumine Luna.
17. tu cursu dea menstruo
18. metiens iter annuum
19. rustica agricolae bonis
20. tecta frugibus exples.
21. sis quocumque tibi placet
22. sancta nomine. Romulique
23. antique ut solita es bona
24. sospites ope gentem.
XXXV. ad Caecilium iubet libello loqui
1. poetae tenero meo sodali
2. uelim Caecilio papyre dicas
3. Veronam ueniat Noui relinquens
4. Comi moenia Lariumque litus.
5. nam quasdam uolo cogitationes
6. amici accipiat sui meique.
7. quare si sapiet uiam uorabit.
8. quamuis candida milies puella
9. euntem reuocet. manusque collo
10. ambas iniciens roget morari.
11. quae nunc si mihi uera nuntiantur
12. illum deperit impotente amore.
13. nam quo tempore legit incohatam
14. Dindymi dominam ex eo misellae
15. ignes interiorem edunt medullam.
16. ignosco tibi sapphica puella
17. Musa doctior. est enim uenuste
18. Magna Caecilii incohata Mater.
XXXVI. ad Lusi cacatam
1. annales Volusi. cacata carta.
2. uotum soluite pro mea puella.
3. nam sanctae Veneri Cupidinique
4. uouit si sibi restitutus essem
5. desissemque truces uibrare iambos
6. electissima pessimi poetae
7. scripta tardipedi deo daturam
8. infelicibus ustulanda lignis.
9. et haec pessima se puella uidit
10. iocose lepide uouere diuis.
11. nunc o caeruleo creata ponto.
12. quae sanctum Idalium chutrosque apertos.
13. quaeque Ancona Cnidumque harundinosam.
14. colis quaeque Amathunta. quaeque Golgos.
15. quaeque Durrachium Hadriae tabernam.
16. acceptum face redditumque uotum
17. si non inlepidum neque inuenustum est.
18. at uos interea uenite in ignem.
19. pleni ruris et infacetiarum.
20. annales Volusi. cacata carta.
XXXVII. ad contubernales et Egnatium
1. salax taberna. uosque contubernales.
2. a pilleatis nona fratribus pila.
3. solis putatis esse mentulas uobis.
4. solis licere quidquid est puellarum
5. confutuere. et putare ceteros hircos.
6. an continenter quod sedetis insulsi
7. centum an ducenti non putatis ausurum
8. me una ducentos irrumare sessores.
9. atqui putate. namque totius uobis
10. frontem tabernae sorpionibus scribam.
11. puella nam mi quae meo sinu fugit.
12. amata tantum quantum amabitur nulla.
13. pro qua mihi sunt magna bella pugnata.
14. consedit istic. hanc boni beatique
15. omnes amatis. et quidem quod indignum est
16. omnes pusilli et semitarii moechi.
17. tu praeter omnes une de capillatis
18. cuniculosae Celtiberiae. fili
19. Egnati. opaca quem bonum facit barba.
20. et dens Hibera defricatus urina.
XXXVIII. ad Cornificium
1. male est Cornifici tuo Catullo.
2. male est me hercule et est laboriose.
3. et magis magis in dies et horas.
4. quem tu quod minimum facillimumque est
5. qua solatus es allocutione.
6. irascor tibi. sic meos amores.
7. paulum quid libet allocutionis.
8. maestius lacrimis Simonideis.
XXXIX. ad Egnatium
1. Egnatius quod candidos habet dentes
2. renidet usque quaque. si ad rei uentum est
3. subsellium cum orator excitat fletum
4. renidet ille. si ad pii rogum fili
5. lugetur orba cum flet unicum mater
6. renidet ille. quidquid est. ubicumque est.
7. quodcumque agit. renidet. hunc habet morbum
8. neque elegantem ut arbitror neque urbanum.
9. quare monendum est te mihi bone Egnati.
10. si urbanus esses. aut Sabinus. aut Tiburs.
11. aut pinguis Vmber. aut obesus Etruscus.
12. aut Lanuuinus ater atque dentatus.
13. aut Transpadanus ut meos quoque attingam.
14. aut qui libet qui puriter lauit dentes.
15. tamen renidere usque quaque te nollem.
16. nam risu inepto res ineptior nulla est.
17. nunc Celtiber es. Celtiberia in terra
18. quod quisque minxit hoc sibi solet mane
19. dentem atque russam defricare gingiuam.
20. ut quo iste uester expolitior dens est
21. hoc te amplius bibisse praedicet loti.
XL. ad Rauidum
1. quaenam te mala mens miselle Rauide
2. agit praecipitem in meos iambos.
3. quis deus tibi non bene aduocatus
4. uecordem parat excitare rixam.
5. an ut peruenias in ora uulgi.
6. quid uis. qualibet esse notus optas.
7. eris quandoquidem meos amores
8. cum longa uoluisti amare poena.
XLI. ad Ameanam
1. Ameana puella defututa
2. tota milia me decem poposcit.
3. ista turpiculo puella naso.
4. decoctoris amica Formiana.
5. propinqui quibus est puella curae.
6. amicos medicosque conuocate.
7. non est sana puella. nec rogare
8. qualis sit solet aes imaginosum.
XLII. ad hendecasyllabos
1. adeste hendecasyllabi. quot estis
2. omnes. undique quotquot estis omnes.
3. iocum me putat esse moecha turpis.
4. et negat mihi nostra reddituram
5. pugillaria si pati potestis.
6. persequamur eam. et reflagitemus.
7. quae sit quaeritis. illa quam uidetis
8. turpe incedere mimice ac moleste
9. ridentem catuli ore Gallicani.
10. circumsistite eam. et reflagitate.
11. moecha putida. redde codicillos.
12. redde putida moecha codicillos.
13. non assis facis. o lutum. lupanar.
14. aut si perditius potest quid esse.
15. sed non est tamen hoc satis putandum
16. quod si non aliud potest ruborem
17. ferreo canis exprimamus ore.
18. conclamate iterum altiore uoce.
19. moecha putide. redde codicillos.
20. redde putida moecha codicillos.
21. sed nil proficimus. nihil mouetur.
22. mutanda est ratio modusque uobis
23. siquid proficere amplius potestis.
24. pudica et proba. redde codicillos.
XLIII. ad Ameanam
1. salue nec minimo puella naso
2. nec bello pede nec nigris ocellis
3. nec longis digitis nec ore sicco
4. nec sane nimis elegante lingua.
5. decoctoris amica Formiani.
6. ten prouincia narrat esse bellam.
7. tecum Lesbia nostra comparatur.
8. o saeclum insapiens et infacetum.
XLIV. ad fundum
1. o funde noster seu Sabine seu Tiburs.
2. nam te esse tiburtem autumant quibus non est
3. cordi Catullum laedere. at quibus cordi est
4. quouis Sabinum pignore esse contendunt.
5. sed seu Sabine siue uerius Tiburs.
6. fui libenter in tua suburbana
7. uilla. malamque pectore exspui tussim.
8. non inmerenti quam mihi meus uenter
9. dum sumptuosas appeto dedit cenas.
10. nam Sestianus dum uolo esse conuiua
11. orationem in Antium petitorem.
12. plenam ueneni et pestilentiae legi.
13. hic me grauedo frigora et frequens tussis
14. quassauit usque dum in tuum sinum fugi
15. et me recuraui otioque et urtica.
16. quare refectus maximas tibi grates
17. ago meum quod non es ulta peccatum.
18. nec deprecor iam si nefaria scripta
19. Sesti recepso quin grauedinem et tussim
20. non mi sed ipsi Sestio ferat frigus.
21. qui tunc uocat me cum malum librum legi.
XLV. ad Septimium
1. Acmen Septimius suos amores
2. tenens in gremio mea inquit Acme.
3. ni te perdite amo atque amare porro
4. omnes sum assidue paratus annos
5. quantum qui pote plurimum perire
6. solus in Libya Indiaque tosta
7. caesio ueniam obuius leoni.
8. hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
9. dextra sternuit approbationem.
10. at Acme leuiter caput reflectens
11. et dulcis pueri ebrios ocellos
12. illo purpureo ore suauiata est.
13. sic inquit mea uita. Septimille.
14. huic uni domino usque seruiamus
15. ut multo mihi maior acriorque
16. ignis mollibus ardet in medullis.
17. hoc ut dixit Amor sinistra ut ante
18. dextra sternuit approbationem.
19. nunc ab auspicio bono profecti
20. mutuis animis amant amantur.
21. unam Septimius misellus Acmen
22. mauult quam Syrias Britanniasque.
23. uno in Septimio fidelis Acme
24. facit delicias libidinisque.
25. quis ullos homines beatiores
26. uidit. quis Venerem auspicatiorem.
XLVI.
1. iam uer egelidos refert tepores.
2. iam caeli furor aequinoctialis
3. iucundis Zephyri silescit auris.
4. linquantur Phrygii Catulle campi
5. Nicaeaeque ager uber aestuosae.
6. ad claras Asiae uolemus urbes.
7. iam mens praetrepidans auet uagari.
8. iam laeti studio pedes uigescunt.
9. o dulces comitum ualete coetus.
10. longe quos simul a domo profectos
11. diuersae uarie uiae reportant.
XLVII. ad Porcium et Socrationem
1. Porci et Socration. duae sinistrae
2. Pisonis. scabies famesque mundi.
3. uos Veraniolo meo et Fabullo
4. uerpus praeposuit Priapus ille.
5. uos conuiuia lauta sumptuose
6. de die facitis. mei sodales
7. quaerunt in triuio uocationes.
XLVIII. ad Iuuentium
1. mellitos oculos tuos Iuuenti
2. siquis me sinat usque basiare
3. usque ad milia basiem trecenta.
4. nec mi umquam uidear satur futurus.
5. non si densior aridis aristis
6. sit nostrae seges osculationis.
IL. ad Marcum Tullium Ciceronem
1. disertissime Romuli nepotum.
2. quot sunt. quotque fuere. Marce Tulli.
3. quotque post aliis erunt in annis.
4. gratias tibi maximas Catullus
5. agit pessimus omnium poeta.
6. tanto pessimus omnium poeta
7. quanto tu optimus omnium patronus.
L. ad Lucinium
1. hesterno Licini die otiosi
2. multum lusimus in meis tabellis
3. ut conuenerat esse delicatos.
4. scribens uersiculos uterque nostrum
5. ludebat numero modo hoc modo illoc
6. reddens mutua per iocum atque uinum.
7. atque illinc abii tuo lepore
8. incensus Licini facetiisque.
9. ut nec me miserum cibus iuuaret.
10. nec somnus tegeret quiete ocellos.
11. sed toto indomitus furore lecto
12. uersarer cupiens uidere lucem
13. ut tecum loquerer. simulque ut essem.
14. at defessa labore membra postquam
15. semimortua lectulo iacebant
16. hoc iucunde tibi poema feci
17. ex quo perspiceres meum dolorem.
18. nunc audax caue sis. precesque nostras
19. oramus caue despuas ocelle
20. ne poenas Nemesis reposcat a te.
21. est uehemens dea. laedere hanc caueto.
LI. ad Lesbiam
1. ille mi par esse deo uidetur.
2. ille si fas est superare diuos.
3. qui sedens aduersus identidem te
4. spectat et audit.
5. dulce ridentem misero quod omnes
6. eripit sensus mihi. nam simul te
7. Lesbia aspexi nihil est super mi
8. uocis in ore.
9. lingua sed torpet. tenuis sub artus
10. flamma demanat. sonitu suopte
11. tintinant aures. gemina et teguntur
12. lumina nocte.
13. otium Catulle tibi molestum est.
14. otio exsultas. nimiumque gestis.
15. otium et reges prius et beatas
16. perdidit urbes.
LII. in Nouium
1. quid est Catulle. quid moraris emori.
2. sella in curuli struma Nonius sedet.
3. per consulatum peierat Vatinius.
4. quid est Catulle. quid moraris emori.
LIII. ad Gaium Licinium Caluum
1. risi nescio quem modo e corona.
2. qui cum mirifice Vatiniana
3. meus crimina Caluus explicasset
4. admirans ait haec manusque tollens.
5. di magni. salaputium disertum.
LIV. de Octonis capite
1. Othonis caput oppido est pusillum.
2. eri rustice semilauta crura.
3. subtile et leue peditum Libonis.
4. si non omnia displicere uellem
5. tibi et Sufficio seni recocto.
6. irascere iterum meis iambis
7. inmerentibus unice imperator.
LV. ad Camerium
1. oramus si forte non molestum est
2. demonstres ubi sint tuae tenebrae.
3. te in Campo quaesiuimus minore.
4. te in Circo. te in omnibus libellis.
5. te in templo summi Iouis sacrato.
6. in Magni simul ambulatione
7. femellas omnes amice prehendi
8. quas uultu uidi tamen sereno.
9. ah. uel te sic ipse flagitabam.
10. Camerium mihi pessimae puellae.
11. quaedam inquit nudum reclude pectus
12. en. hic in roseis latet papillis.
13. sed te iam ferre Herculi labos est.
14. tanto ten fastu negas amice.
15. dic nobis ubi sis futurus. ede.
16. audacter committe. crede luci.
17. nunc te lacteolae tenent puellae.
18. si linguam clausa tenes in ore
19. fructus proicies amoris omnes.
20. uerbosa gaudet Venus loquella.
21. uel si uis licet obseres palatum
22. dum uestri sim particeps amoris.
LVI. ad Catonem
1. o rem ridiculam Cato et iocosam
2. dignamque auribus et tuo cachinno.
3. ride quidquid amas Cato Catullum.
4. res est ridicula et nimis iocosa.
5. deprehendi modo pupulum puellae
6. trusantem. hunc ego si placet dionae
7. protelo rigido meo cecidi.
LVII. ad Gaium Iulium Caesarem
1. pulcre conuenit improbis cinaedis.
2. Mamurrae pathicoque Caesarique.
3. nec mirum. maculae pares utrisque.
4. urbana altera. et illa Formiana.
5. impressae resident. nec eluentur.
6. morbosi pariter. gemelli utrique.
7. uno in lecticulo erudituli ambo.
8. non hic quam ille magis uorax adulter.
9. riuales socii puellularum.
10. pulcre conuenit improbis cinaedis.
LVIII. ad Marcum Caelium Rufum
1. Caeli. Lesbia nostra. Lesbia illa.
2. illa Lesbia quam Catullus unam
3. plus quam se atque suos amauit omnes
4. nunc in quadruuiis et angiportis
5. glubit magnanimi Remi nepotes.
LVIIIb. ad Camerium
1. non custos si fingar ille Cretum.
2. non si Pegaseo ferar uolatu.
3. non Ladas ego. pinnipesue Perseus.
4. non Rhesi niueae citaeque bigae.
5. adde huc plumipedas uolatilesque.
6. uentorumque simul require cursum.
7. quos iunctos Cameri mihi dicares.
8. defessus tamen omnibus medullis
9. et multis languoribus peresus
10. essem te mihi amice quaeritando.
LIX. in Rufum
1. bononiensis Rufa Rufulum fellat
2. uxor meneni. saepe quam in sepulcretis
3. uidistis ipso rapere de rogo cenam.
4. cum deuolutum ex igne prosequens panem
5. ab semiraso tunderetur ustore.
LX.
1. num te leaena montibus Libystinis
2. aut Scylla latrans infima inguinum parte
3. tam mente dura procreauit ac taetra
4. ut supplicis uocem in nouissimo casu
5. contemptam haberes a nimis fero corde.
LXI. epythalamius Iunie et Mallii
1. collis o Heliconii
2. cultor. uraniae genus.
3. qui rapis teneram ad uirum
4. uirginem. o Hymenaee Hymen.
5. o Hymen Hymenaee.
6. cinge tempora floribus
7. suaue olentis amaraci.
8. flammeum cape laetus. huc
9. huc ueni niueo gerens
10. luteum pede soccum.
11. excitusque hilari die
12. nuptialia concinens
13. uoce carmina tinnula
14. pelle humum pedibus. manu
15. pineam quate taedam.
16. namque Iunia Manlio
17. qualis Idalium colens
18. uenit ad Phrygium Venus
19. iudicem bona cum bona
20. nubet alite uirgo.
21. floridis uelut enitens
22. myrtus Asia ramulis
23. quos Hamadryades deae
24. ludicrum sibi roscido
25. nutriunt umore.
26. quare age huc aditum ferens.
27. perge linquere Thespiae
28. rupis Aonios specus
29. nympha quos super irrigat
30. frigerans Aganippe.
31. ac domum dominam uoca
32. coniugis cupidam noui
33. mentem amore reuinciens
34. ut tenax hedera huc et huc
35. arborem implicat errans.
36. uosque item simul integrae
37. uirgines quibus aduenit
38. par dies. agite. in modum
39. dicite o Hymenaee Hymen.
40. o Hymen Hymenaee.
41. ut libentius audiens
42. se citarier ad suum
43. munus. huc aditum ferat
44. dux bonae Veneris. boni
45. coniugator amoris.
46. quis deus magis est ama
47. tis petendus amantibus.
48. quem colent homines magis
49. caelitum. o Hymenaee Hymen.
50. o Hymen Hymenaee.
51. te suis tremulus parens
52. inuocat. tibi uirgines
53. zonula soluunt sinus.
54. te timens cupida nouus
55. captat aure maritus.
56. tu fero iuueni in manus
57. floridam ipse puellulam
58. dedis a gremio suae
59. matris. o Hymenaee Hymen.
60. o Hymen Hymenaee.
61. nil potest sine te Venus
62. fama quod bona comprobet
63. commodi capere. at potest
64. te uolente. quis huic deo
65. compararier ausit.
66. nulla quit sine te domus
67. liberos dare nec parens
68. stirpe nitier. ac potest
69. te uolente. quis huic deo
70. compararier ausit.
71. quae tuis careat sacris
72. non queat dare praesides
73. terra finibus. at queat
74. te uolente. quis huic deo
75. compararier ausit.
76. claustra pandite ianuae.
77. uirgo adest. uiden ut faces
78. splendidas quatiunt comas.
79. sed moraris. abit dies.
80. prodeas noua nupta.
81. / / / / / / / / /
82. / / / / / / / / /
83. tardet ingenuus pudor.
84. quem tamen magis audiens
85. flet quod ire necesse est.
86. flere desine. non tibi Au
87. runculeia periculum est
88. ne qua femina pulcrior
89. clarum ab Oceano diem
90. uiderit uenientem.
91. talis in uario solet
92. diuitis domini hortulo
93. stare flos hyacinthinus.
94. sed moraris. abit dies.
95. prodeas noua nupta.
96. prodeas noua nupta. si
97. iam uidetur et audias
98. nostra uerba. uiden faces
99. aureas quatiunt comas.
100. prodeas noua nupta.
101. non tuus leuis in mala
102. deditus uir adultera
103. probra turpia persequens
104. a tuis teneris uolet
105. secubare papillis.
106. lenta sed uelut adsitas
107. uitis implicat arbores
108. implicabitur in tuum
109. complexum. sed abit dies.
110. prodeas noua nupta.
111. o cubile quod omnibus
112. / / / / / / / / /
113. / / / / / / / / /
114. / / / / / / / / /
115. candido pede lecti.
116. quae tuo ueniunt ero.
117. quanta gaudia quae uaga
118. nocte quae medio die
119. gaudeat. sed abit dies.
120. prodeas noua nupta.
121. tollite o pueri faces.
122. flammeum uideo uenire.
123. ite. concinite in modum
124. io Hymen Hymenaee. io.
125. io Hymen Hymenaee.
126. ne diu taceat procax
127. Fescennina iocatio.
128. nec nuces pueris neget
129. desertum domini audiens
130. concubinus amorem.
131. da nuces pueris iners
132. concubine. satis diu
133. lusisti nucibus. libet
134. iam seruire Talasio.
135. concubine nuces da.
136. sordebant tibi uillicae
137. concubine hodie atque heri.
138. nunc tuum cinerarius
139. tondet os. miser. ah miser
140. concubine. nuces da.
141. diceris male te a tuis
142. unguentate glabris marite
143. abstinere. sed abstine.
144. io Hymen Hymenaee. io.
145. io Hymen Hymenaee.
146. scimus haec tibi quae licent
147. sola cognita. sed marito
148. ista non eadem licent.
149. io Hymen Hymenaee. io.
150. io Hymen Hymenaee.
151. nupta. tu quoque quae tuus
152. uir petet caue ne neges
153. ni petitum aliunde eat.
154. io Hymen Hymenaee. io.
155. io Hymen Hymenaee.
156. en. tibi domus ut potens
157. et beata uiri tui.
158. quae tibi sine seruiat.
159. io Hymen Hymenaee. io.
160. io Hymen Hymenaee.
161. usque dum tremulum mouens
162. cana tempus anilitas
163. omnia omnibus annuit.
164. io Hymen Hymenaee. io.
165. io Hymen Hymenaee.
166. transfer omine cum bono
167. limen aureolos pedes.
168. rasilemque subi forem.
169. io Hymen Hymenaee. io.
170. io Hymen Hymenaee.
171. aspice unus ut accubans
172. uir tuus Tyrio in toro
173. totus immineat tibi.
174. io Hymen Hymenaee. io.
175. io Hymen Hymenaee.
176. illi non minus ac tibi
177. pectore uritur intimo
178. flamma sed penite magis.
179. io Hymen Hymenaee. io.
180. io Hymen Hymenaee.
181. mitte brachiolum teres
182. praetextate puellulae.
183. iam cubile adeat uiri.
184. io Hymen Hymenaee. io.
185. io Hymen Hymenaee.
186. uos bonae senibus uiris
187. cognitae bene feminae
188. collocate puellulam.
189. io Hymen Hymenaee. io.
190. io Hymen Hymenaee.
191. iam licet uenias marite.
192. uxor in thalamo tibi est
193. ore floridulo nitens
194. alba parthenice uelut
195. luteumue papauer.
196. at marite ita me iuuent
197. caelites nihilo minus
198. pulcer es neque te Venus
199. neglegit. sed abit dies.
200. perge ne remorare.
201. non diu remoratus es.
202. iam uenis. bona te Venus
203. iuuerit quoniam palam
204. quae cupis cupis. et bonum
205. non abscondis amorem.
206. ille pulueris Africi
207. siderumque micantium
208. subducat numerum prius
209. qui uostri numerare uult
210. multa milia ludi.
211. ludite ut lubet. et breui
212. liberos date. non decet
213. tam uetus sine liberis
214. nomen esse sed indidem
215. semper ingenerari.
216. Torquatus uolo paruulus
217. matris e gremio suae
218. porrigens teneras manus
219. dulce rideat ad patrem
220. semihiante labello.
221. sit suo similis patri
222. Manlio. et facile insciis
223. noscitetur ab omnibus.
224. et pudicitiam suae
225. matris indicet ore.
226. talis illius a bona
227. matre laus genus approbet
228. qualis unica ab optima
229. matre Telemacho manet
230. fama Penelopaeo.
231. claudite ostia uirgines.
232. lusimus satis. at boni
233. coniuges bene uiuite. et
234. munere assiduo ualentem
235. exercete iuuentam.
LXII. exametrum carmen nuptiale
1. uesper adest iuuenes. consurgite. Vesper Olympo
2. exspectata diu uix tandem lumina tollit.
3. surgere iam tempus. iam pingues linquere mensas.
4. iam ueniet uirgo. iam dicetur Hymenaeus.
5. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
6. cernitis innuptae iuuenes. consurgite contra.
7. nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
8. sic certe est. uiden ut perniciter exsiluerunt.
9. non temere exsiluere. canent quod uisere par est.
10. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
11. non facilis nobis aequales palma parata est.
12. aspicite innuptae secum ut meditata requirunt.
13. non frustra meditantur. habent memorabile quod sit.
14. nec mirum. penitus quae tota mente laborant.
15. nos alio mentes alio diuisimus aures.
16. iure igitur uincemur. amat uictoria curam.
17. quare nunc animos saltem committite uestros.
18. dicere iam incipient. iam respondere decebit.
19. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
20. Hespere. qui caelo fertur crudelior ignis.
21. qui natam possis complexu auellere matris.
22. complexu matris retinentem auellere natam.
23. et iuueni ardenti castam donare puellam.
24. quid faciunt hostes capta crudelius urbe.
25. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
26. Hespere. qui caelo lucet iucundior ignis.
27. qui desponsa tua firmes conubia flamma
28. quae pepigere uiri pepigerunt ante parentes
29. nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
30. quid datur a diuis felici optatius hora.
31. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
32. Hesperus e nobis aequales abstulit unam.
33. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
34. / / / / / / / / / / / / / / / / / /
35. namque tuo aduentu uigilat custodia semper.
36. nocte latent fures quos idem saepe reuertens
37. Hespere mutato comprendis nomine Eoo.
38. at lubet innuptis ficto te carpere questu.
39. quid tum si carpunt tacita quem mente requirunt.
40. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
41. ut flos in saeptis secretus nascitur hortis.
42. ignotus pecori. nullo contusus aratro.
43. quem mulcent aurae. firmat Sol. educat imber.
44. multi illum pueri multae optauere puellae.
45. idem cum tenui carptus defloruit ungui
46. nulli illum pueri nullae optauere puellae.
47. sic uirgo dum intacta manet dum cara suis est.
48. cum castum amisit polluto corpore florem
49. nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
50. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
51. ut uidua in nudo uitis quae nascitur aruo
52. numquam se extollit. numquam mitem educat uuam.
53. sed tenerum prono deflectens pondere corpus
54. iam iam contingit summum radice flagellum.
55. hanc nulli agricolae nulli coluere iuuenci.
56. at si forte eadem est ulmo coniuncta marito
57. multi illam agricolae multi coluere iuuenci.
58. sic uirgo dum intacta manet dum inculta senescit.
59. cum par conubium maturo tempore adepta est
60. cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
61. et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo.
62. non aequum est pugnare pater cui tradidit ipse.
63. ipse pater cum matre quibus parere necesse est.
64. uirginitas non tota tua. est ex parte parentum est.
65. tertia pars patri est. pars est data tertia matri.
66. tertia sola tua est. noli pugnare duobus
67. qui genero suo iura simul cum dote dederunt.
68. Hymen o Hymenaee. Hymen ades o Hymenaee.
LXIII. de Berecinthia et Athi
1. super alta uectus Attis celeri rate maria
2. Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit
3. adiitque opaca siluis redimita loca deae
4. stimulatus ibi furenti rabie uagus animis
5. deuellit ili acuto sibi pondera silice.
6. itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro
7. etiam recente terrae sola sanguine maculans
8. niueis citata cepit manibus leue typanum.
9. typanum. tubam. Cybebes tua mater initia.
10. quatiensque terga tauri teneris caua digitis
11. canere haec suis adorta est tremebunda comitibus.
12. agite. ite ad alta Gallae Cybeles nemora simul.
13. simul ite Dindymenae dominae uaga pecora.
14. aliena quae petentes profugae loca celeri
15. sectam meam exsecutae duce me mihi comites
16. rapidum salum tulistis truculentaque pelaga.
17. et corpus euirastis Veneris nimio odio.
18. hilarate erae citatis erroribus animum.
19. mora tarda mente cedat. simul ite. sequimini
20. Phrygiam ad domum Cybebes. Phrygia ad nemora deae.
21. ubi cymbalum sonat uox. ubi tympana reboant.
22. tibicen ubi canit phryx curuo graue calamo.
23. ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae.
24. ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant.
25. ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors.
26. quo nos decet citatis celerare tripudiis.
27. simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier
28. thiasus repente linguis trepidantibus ululat.
29. leue tympanum remugit. caua cymbala recrepant.
30. uiridem citus adit idam properante pede chorus.
31. furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens
32. comitata tympano Attis per opaca nemora dux
33. ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi.
34. rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.
35. itaque ut domum Cybebes tetigere lassulae
36. nimio e labore somnum capiunt sine cerere.
37. piger his labante languore oculos sopor operit.
38. abit in quiete molli rabidus furor animi.
39. sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
40. lustrauit aetherem album sola dura mare ferum.
41. pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus.
42. ibi somnus excitam Attin fugiens citus abiit.
43. trepidante eam recepit dea Pasithea sinu.
44. ita de quiete molli rapida sine rabie
45. simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit.
46. liquidaque mente uidit sine quis ubique foret.
47. animo aestuante rursum reditum ad uada tetulit.
48. ibi maria uasta uisens lacrimantibus oculis
49. patriam allocuta maesta est ita uoce miseriter.
50. patria o. mei creatrix. patria o. mea genetrix.
51. ego quam miser relinquens dominos ut herifugae
52. famuli solent ad Idae tetuli nemora pedem
53. ut apud niuem et ferarum gelida stabula forem.
54. et earum omnia adirem furibunda latibula.
55. ubinam aut quibus locis te positam patria reor.
56. cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem.
57. rabie fera carens dum breue tempus animus est.
58. egone a mea remota haec ferar in nemora domo.
59. patria bonis amicis genitoribus abero.
60. abero foro. palaestra. stadio. et gyminasiis.
61. miser. ah. miser. querendum est etiam atque etiam anime.
62. quod enim genus figurae est ego non quod habuerim.
63. ego mulier. ego adulescens. ego ephebus. ego puer.
64. ego gymnasii fui flos. ego eram decus olei.
65. mihi ianuae frequentes. mihi limina tepida.
66. mihi floridis corollis redimita domus erat
67. linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
68. ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar.
69. ego Maenas ego mei pars ego uir sterilis ero.
70. ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam.
71. ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus.
72. ubi cerua siluicultrix. ubi aper nemoriuagus.
73. iam. iam dolet quod egi. iam iamque paenitet.
74. roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
75. geminas deorum ad aures noua nuntia referens
76. ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
77. saeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
78. agedum inquit. age. ferox i. fac ut hunc furor agitet.
79. fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat.
80. mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
81. age. caede terga cauda. tua uerbera patere.
82. face cuncta mugienti fremitu loca retonent.
83. rutilam ferox torosa ceruice quate iubam.
84. ait haec minax Cybebe. religatque iuga manu.
85. ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo.
86. uadit. fremit. refringit uirgulta pede uago.
87. at ubi umida albicantis loca litoris adiit.
88. teneramque uidit Attin prope marmora pelagi.
89. facit impetum. illa demens fugit in nemora fera.
90. ibi semper omne uitae spatium famula fuit.
91. dea. magna dea. Cybebe dea. domina Dindymi.
92. procul a mea tuus sit furor omnis hera domo.
93. alios age incitatos. alios age rabidos.
LXIV. Argonautia et epythalamium Thetidis et Pelei
1. Peliaco quondam prognatae uertice pinus
2. dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
3. Phasidis ad fluctus et fines Aeetaeos
4. cum lecti iuuenes Argiuae robora pubis
5. auratam optantes Colchis auertere pellem
6. ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi
7. caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
8. diua quibus retinens in summis urbibus arces
9. ipsa leui fecit uolitantem flamine currum
10. pinea coniungens inflexae texta carinae.
11. illa rudem cursu prima imbuit Amphitritem.
12. quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor.
13. tortaque remigio spumis incanuit unda.
14. emersere freti candenti e gurgite uultus.
15. aequoreae monstrum Nereides admirantes.
16. illa atque haud alia uiderunt luce marinas
17. mortales oculi nudato corpore Nymphas
18. nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
19. tum Thetidis Peleus incensus fertur amore.
20. tum Thetis humanos non despexit Hymenaeos.
21. tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
22. o nimis optato saeclorum tempore nati
23. heroes. saluete deum genus. o bona matrum
24. progenies saluete iterumque iterumque bonarum.
25. uos ego saepe meo uos carmine compellabo.
26. teque adeo eximie taedis felicibus aucte.
27. Thessaliae columen. Peleu. cui Iuppiter ipse
28. ipse suos diuum genitor concessit amores.
29. tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine.
30. tene suam Tethys concessit ducere neptem.
31. Oceanusque mari totum qui amplectitur orbem.
32. quae simul optatae finito tempore luces
33. aduenere domum conuentu tota frequentat
34. Thessalia. oppletur laetanti regia coetu.
35. dona ferunt prae se. declarant gaudia uultu.
36. deseritur Cieros. linquunt Phthiotica Tempe
37. Crannonesque domos ac moenia Larisaea.
38. Pharsalum coeunt. Pharsalia tecta frequentant.
39. rura colit nemo. mollescunt colla iuuencis.
40. non humilis curuis purgatur uinea rastris.
41. non glebam prono conuellit uomere taurus.
42. non falx attenuat frondatorum arboris umbram.
43. squalida desertis rubigo infertur aratris.
44. ipsius at sedes quacumque opulenta recessit
45. regia fulgenti splendent auro atque argento.
46. candet ebur soliis. collucent pocula mensae.
47. tota domus gaudet regali splendida gaza.
48. puluinar uero diuae geniale locatur.
49. sedibus in mediis indo quod dente politum
50. tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
51. haec uestis priscis hominum uariata figuris
52. heroum mira uirtutes indicat arte.
53. namque fluentisono prospectans litore Diae
54. Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
55. indomitos in corde gerens Ariadna furores.
56. necdum etiam sese quae uisit uisere credit.
57. utpote fallaci quae tunc primum excita somno
58. desertam in sola miseram se cernat harena.
59. immemor at iuuenis fugiens pellit uada remis.
60. irrita uentosae linquens promissa procellae.
61. quem procul ex alga maestis Minois ocellis
62. saxea ut effigies bacchantis prospicit. eheu.
63. prospicit et magnis curarum fluctuat undis.
64. non flauo retinens subtilem uertice mitram.
65. non contecta leui uelatum pectus amictu.
66. non tereti strophio lactentes uincta papillas.
67. omnia quae toto delapsa e corpore passim
68. ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
69. sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
70. illa uicem curans toto ex te pectore Theseu
71. toto animo tota pendebat perdita mente.
72. ah. misera. assiduis quam luctibus exsternauit
73. spinosas Erycina serens in pectore curas.
74. illa tempestate ferox quo ex tempore Theseus
75. egressus curuis e litoribus Piraei
76. attigit iniusti regis Gortynia templa.
77. nam perhibent olim crudeli peste coactam
78. Androgeoneae poenas exsoluere caedis
79. electos iuuenes simul et decus innuptarum
80. Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
81. quis angusta malis cum moenia uexarentur
82. ipse suum Theseus pro caris corpus athenis
83. proicere optauit potius quam talia Cretam
84. funera Cecropiae nec funera portarentur.
85. atque ita naue leui nitens ac lenibus auris
86. magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.
87. hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo
88. regia quam suaues exspirans castus odores
89. lectulus in molli complexu matris alebat.
90. quales Eurotae praecingunt flumina myrtos.
91. auraue distinctos educit uerna colores.
92. non prius ex illo flagrantia declinauit
93. lumina quam cuncto concepit corpore flammam
94. funditus atque imis exarsit tota medullis.
95. heu. misere exagitans immiti corde furores
96. sancte puer curis hominum qui gaudia misces.
97. quaeque regis Golgos. quaeque Idalium frondosum.
98. qualibus incensam iactastis mente puellam
99. fluctibus. in flauo saepe hospite suspirantem.
100. quantos illa tulit languenti corde timores.
101. quanto saepe magis fulgore expalluit auri
102. cum saeuum cupiens contra contendere monstrum
103. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
104. non ingrata tamen frustra munuscula diuis
105. promittens tacito succepit uota labello.
106. nam uelut in summo quatientem bracchia Tauro
107. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
108. indomitus turbo contorquens flamine robur
109. eruit. illa procul radicitus exturbata
110. prona cadit late quaeuis cumque obuia frangens.
111. sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus
112. nequiquam uanis iactantem cornua uentis.
113. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
114. errabunda regens tenui uestigia filo
115. ne labyrintheis e flexibus egredientem
116. tecti frustraretur inobseruabilis error.
117. sed quid ego a primo digressus carmine plura
118. commemorem. ut linquens genitoris filia uultum.
119. ut consanguineae complexum. ut denique matris.
120. quae misera in gnata deperdita laetabatur.
121. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem.
122. aut ut uecta ratis spumosa ad litora diae
123. uenerit. aut ut eam deuinctam lumina somno
124. liquerit immemori discedens pectore coniunx.
125. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
126. clarisonas imo fudisse e pectore uoces.
127. ac tum praeruptos tristem conscendere montes.
128. unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus.
129. tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
130. mollia nudatae tollentem tegmina surae.
131. atque haec extremis maestam dixisse querellis
132. frigidulos udo singultus ore cientem.
133. sicine me patriis auectam perfide ab aris
134. perfide deserto liquisti in litore Theseu.
135. sicine discedens neglecto numine diuum.
136. immemor. ah. deuota domum periuria portas.
137. nullane res potuit crudelis flectere mentis
138. consilium. tibi nulla fuit clementia praesto
139. immite ut nostri uellet miserescere pectus.
140. at non haec quondam blanda promissa dedisti
141. uoce mihi. non haec miserae sperare iubebas.
142. sed conubia laeta. sed optatos Hymenaeos.
143. quae cuncta aerei discerpunt irrita uenti.
144. nunc iam nulla uiro iuranti femina credat.
145. nulla uiri speret sermones esse fideles.
146. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci
147. nil metuunt iurare nihil. promittere parcunt.
148. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est
149. dicta nihil metuere. nihil periuria curant.
150. certe ego te in medio uersantem turbine leti
151. eripui. et potius germanum amittere creui
152. quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
153. pro quo dilaceranda. feris dabor alitibusque
154. praeda. neque iniecta tumulabor mortua terra.
155. quaenam te genuit sola sub rupe leaena.
156. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
157. quae Syrtis. quae Scylla rapax. quae uasta Charybdis.
158. talia qui reddis pro dulci praemia uita.
159. si tibi non cordi fuerant conubia nostra
160. saeua quod horrebas prisci praecepta parentis
161. attamen in uestras potuisti ducere sedes.
162. quae tibi iucundo famularer serua labore
163. candida permulcens liquidis uestigia lymphis.
164. purpureaue tuum consternens ueste cubile.
165. sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris.
166. externata malo. quae nullis sensibus auctae
167. nec missas audire queunt nec reddere uoces.
168. ille autem prope iam mediis uersatur in undis.
169. nec quisquam apparet uacua mortalis in alga.
170. sic nimis insultans extremo tempore saeua
171. fors etiam nostris inuidit questubus auris.
172. Iuppiter omnipotens. utinam ne tempore primo
173. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes.
174. indomito nec dira ferens stipendia tauro
175. perfidus in Creta religasset nauita funem.
176. nec malus hic celans dulci crudelia forma
177. consilia in nostris requiesset sedibus hospes.
178. nam quo me referam. quali spe perdita nitor.
179. Idaeosne petam montes. at gurgite lato
180. discernens ponti truculentum diuidit aequor.
181. an patris auxilium sperem. quemne ipsa reliqui.
182. respersum iuuenem fraterna caede secuta.
183. coniugis an fido consoler memet amore.
184. quine fugit lentos. incuruans gurgite remos.
185. praeterea nullo colitur sola insula tecto.
186. nec patet egressus pelagi cingentibus undis.
187. nulla fugae ratio. nulla spes. omnia muta.
188. omnia sunt deserta. ostentant omnia letum.
189. non tamen ante mihi languescent lumina morte.
190. nec prius a fesso secedent corpore sensus
191. quam iustam a diuis exposcam prodita multam.
192. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
193. quare facta uirum multantes uindice poena
194. Eumenides. quibus anguino redimita capillo
195. frons exspirantis praeportat pectoris iras.
196. huc. huc aduentate. meas audite querellas.
197. quas ego. uae. misera extremis proferre medullis
198. cogor. inops. ardens. amenti caeca furore.
199. quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo
200. uos nolite pati nostrum uanescere luctum.
201. sed quali solam Theseus me mente reliquit.
202. tali mente deae funestet seque suosque.
203. has postquam maesto profudit pectore uoces
204. supplicium saeuis exposcens anxia factis
205. annuit inuicto caelestum numine rector.
206. quo motu tellus atque horrida contremuerunt
207. aequora. concussitque micantia sidera mundus.
208. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
209. consitus oblito dimisit pectore cuncta
210. quae mandata prius constanti mente tenebat.
211. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
212. sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum.
213. namque ferunt olim classi cum moenia diuae
214. linquentem gnatum uentis concrederet Aegeus
215. talia complexum iuueni mandata dedisse.
216. gnate mihi longa iucundior unice uita.
217. gnate ego quem in dubios cogor dimittere casus.
218. reddite in extrema nuper mihi fine senectae.
219. quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus
220. eripit inuito mihi te cui languida nondum
221. lumina sunt nati cara saturata figura
222. non ego te gaudens laetanti pectore mittam.
223. nec te ferre sinam fortunae signa secundae.
224. sed primum multas expromam mente querellas
225. canitiem terra atque infuso puluere foedans.
226. inde infecta uago suspendam lintea malo
227. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
228. carbasa obscurata dicet ferrugine Hibera.
229. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni
230. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
231. annuit ut tauri respergas sanguine dextram.
232. tum uero facito ut memori tibi condita corde.
233. haec uigeant mandata. nec ulla oblitteret aetas.
234. ut simul ac nostros inuisent lumina colles
235. funestam antennae deponant undique uestem
236. candidaque intorti sustollant uela rudentes.
237. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
238. agnoscam cum te reducem aetas prospera sistet.
239. haec mandata prius constanti mente tenentem
240. Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes
241. aereum niuei montis liquere cacumen.
242. at pater ut summa prospectum ex arce petebat.
243. anxia in assiduos absumens lumina fletus
244. cum primum inflati conspexit lintea ueli
245. praecipitem sese scopulorum e uertice iecit
246. amissum credens immiti Thesea fato.
247. sic funesta domus ingressus tecta paterna
248. morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
249. obtulerat. mente immemori talem ipse recepit.
250. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
251. multiplices animo uoluebat saucia curas.
252. at parte ex alia florens uolitabat Iacchus
253. cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis
254. te quaerens Ariadna tuoque incensus amore
255. cui Thyades passim lymphata mente furebant.
256. euhoe. bacchantes. euhoe. capita inflectentes.
257. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos.
258. pars e diuulso iactabant membra iuuenco.
259. pars sese tortis serpentibus incingebant.
260. pars obscura cauis celebrabant orgia cistis
261. orgia quae frustra cupiunt audire profani.
262. plangebant aliae proceris tympana palmis.
263. aut tereti tenues tinnitus aere ciebant.
264. multis raucisonos efflabant cornua bombos.
265. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
266. talibus amplifice uestis decorata figuris
267. puluinar complexa suo uelabat amictu.
268. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
269. expleta est sanctis coepit decedere diuis.
270. hic qualis flatu placidum mare matutino
271. horrificans Zephyrus procliuas incitat undas
272. Aurora exoriente uagi sub limina solis
273. quae tarde primum clementi flamine pulsae
274. procedunt leuiterque sonant plangore cachinni.
275. post uento crescente magis magis increbescunt
276. purpureaque procul nantes ab luce refulgent.
277. sic tum uestibuli linquentes regia tecta
278. ad se quisque uago passim pede discedebant.
279. quorum post abitum princeps e uertice Peli
280. aduenit Chiron portans siluestria dona.
281. nam quoscumque ferunt campi quos Thessala magnis
282. montibus ora creat quos propter fluminis undas
283. aura parit flores tepidi fecunda Fauoni
284. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis.
285. quo permulsa domus iucundo risit odore.
286. confestim Penios adest. uiridantia Tempe.
287. Tempe quae siluae cingunt super impendentes
288. haemonisin linquens doris celebranda choreis.
289. non uacuus. namque ille tulit radicitus altas
290. fagos. ac recto proceras stipite laurus.
291. non sine nutanti platano. lentaque sorore
292. flammati Phaethontis. et aerea cupressu.
293. haec circum sedes late contexta locauit
294. uestibulum ut molli uelatum fronde uireret.
295. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
296. extenuata gerens ueteris uestigia poenae
297. quam quondam silici restrictus membra catena
298. persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
299. inde pater diuum sancta cum coniuge natisque
300. aduenit caelo te solum Phoebe relinquens.
301. unigenamque simul cultricem montibus Idri.
302. Pelea nam tecum pariter soror aspernata est.
303. nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugales.
304. qui postquam niueis flexerunt sedibus artus
305. large multiplici constructae sunt dape mensae.
306. cum interea infirmo quatientes corpora motu
307. ueridicos Parcae coeperunt edere cantus.
308. his corpus tremulum complectens undique uestis
309. candida purpurea talos incinxerat ora.
310. at roseae niueo residebant uertice uittae
311. aeternumque manus carpebant rite laborem.
312. laeua colum molli lana retinebat amictum.
313. dextera tum leuiter deducens fila supinis.
314. formabat digitis. tum prono in pollice torquens
315. libratum tereti uersabat turbine fusum.
316. atque ita decerpens aequabat semper opus dens.
317. laneaque aridulis haerebant morsa labellis.
318. quae prius in leui fuerant exstantia filo.
319. ante pedes autem candentis mollia lanae
320. uellera uirgati custodibant calathisci.
321. haec tum clarisona pellentes uellera uoce
322. talia diuino fuderunt carmine fata.
323. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.
324. o decus eximium magnis uirtutibus augens.
325. Emathiae tutamen Opis. carissime nato.
326. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores
327. ueridicum oraclum. sed uos quae fata sequuntur.
328. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
329. adueniet tibi iam portans optata maritis
330. Hesperus. adueniet fausto cum sidere coniunx
331. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore.
332. languidulosque paret tecum coniungere somnos
333. leuia substernens robusto bracchia collo.
334. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
335. nulla domus tales umquam contexit amores.
336. nullus amor tali coniunxit foedere amantes.
337. qualis adest Thetidi qualis concordia. Peleo.
338. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
339. nascetur uobis expers terroris. Achilles.
340. hostibus haud tergo sed forti pectore notus.
341. qui persaepe uago uictor certamine cursus
342. flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.
343. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
344. non illi quisquam bello se conferet heros.
345. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
346. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
347. periuri Pelopis uastabit tertius heres.
348. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
349. illius egregias uirtutes claraque facta
350. saepe fatebuntur natorum in funere matres.
351. cum incultum cano soluent a uertice crinem
352. putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.
353. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
354. namque uelut densas praecerpens messor aristas
355. sole sub ardenti flauentia demetit arua
356. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
357. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
358. testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri.
359. quae passim rapido diffunditur Hellesponto.
360. cuius iter caesis angustans corporum aceruis
361. alta tepefaciet permixta flumina caede.
362. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
363. denique testis erit morti quoque reddita praeda.
364. cum teres excelso coaceruatum aggere bustum
365. excipiet niueos perculsae uirginis artus.
366. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
367. nam simul ac fessis dederit fors copiam achiuis
368. urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla
369. alta Polyxenia madefient caede sepulcra
370. quae uelut ancipiti succumbens uictima ferro
371. proiciet truncum summisso poplite corpus.
372. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
373. quare agite. optatos animi coniungite amores.
374. accipiat coniunx felici foedere diuam.
375. dedatur cupido iamdudum nupta marito.
376. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
377. non illam nutrix orienti luce reuisens
378. hesterno collum poterit circumdare filo.
379. anxia nec mater discordis maesta puellae
380. secubitu caros mittet sperare nepotes.
381. currite ducentes subtegmina. currite fusi.
382. talia praesentes quondam felicia Pelei
383. carmina diuino cecinerunt pectore Parcae.
384. praesentes namque ante domos inuisere castas
385. heroum et sese mortali ostendere coetu
386. caelicolae nondum spreta pietate solebant.
387. saepe pater diuum templo in fulgente reuisens
388. annua cum festis uenissent sacra diebus
389. conspexit terra centum procumbere tauros.
390. saepe uagus Liber Parnassi uertice summo
391. Thyiadas effusis euantes crinibus egit.
392. cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
393. acciperent laeti diuum fumantibus aris.
394. saepe in letifero belli certamine Mauors
395. aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia uirgo
396. armatas hominum est praesens hortata cateruas.
397. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando.
398. iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt.
399. perfudere manus fraterno sanguine fratres.
400. destitit extinctos natus lugere parentes.
401. optauit genitor primaeui funera nati
402. liber ut innuptae poteretur flore nouercae.
403. ignaro mater substernens se impia nato
404. impia non uerita est diuos scelerare penates.
405. omnia fanda nefanda malo permixta furore
406. iustificam nobis mentem auertere deorum.
407. quare nec tales dignantur uisere coetus.
408. nec se contingi patiuntur lumine claro.
LXV. ad Ortalum
1. etsi me assiduo confectum cura dolore
2. seuocat a doctis Hortale uirginibus.
3. nec potis est dulces Musarum expromere fetus
4. mens animi. tantis fluctuat ipsa malis.
5. namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
6. pallidulum manans alluit unda pedem.
7. Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
8. ereptum nostris obterit ex oculis.
9. alloquar. audiero numquam tua facta loquentem.
10. numquam ego te uita frater amabilior
11. aspiciam posthac. at certe semper amabo.
12. semper maesta tua carmina morte canam.
13. qualia sub densis ramorum concinit umbris
14. Daulias absumpti fata gemens Ityli.
15. sed tamen in tantis maeroribus Hortale mitto
16. haec expressa tibi carmina Battiadae.
17. ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
18. effluxisse meo forte putes animo.
19. ut missum sponsi furtiuo munere malum
20. procurrit casto uirginis e gremio.
21. quod miserae oblitae molli sub ueste locatum
22. dum aduentu matris prosilet. excutitur.
23. atque illud prono praeceps agitur decursu.
24. huic manat tristi conscius ore rubor.
LXVI.
1. omnia qui magni dispexit lumina mundi.
2. qui stellarum ortus comperit atque obitus.
3. flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur.
4. ut cedant certis sidera temporibus.
5. ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans
6. dulcis amor gyro deuocet aereo.
7. idem me ille Conon caelesti in limine uidit
8. e Beroniceo uertice caesariem
9. fulgentem clare. quam multis illa dearum
10. leuia protendens brachia pollicita est
11. qua rex tempestate nouo auctus Hymenaeo
12. uastatum fines iuerat Assyrios
13. dulcia nocturnae portans uestigia rixae
14. quam de uirgineis gesserat exuuiis.
15. estne nouis nuptis odio Venus. anne parentum
16. frustrantur falsis gaudia lacrimulis
17. ubertim thalami quas intra limina fundunt.
18. non ita me diui uera gemunt iuerint.
19. id mea me multis docuit regina querellis
20. inuisente nouo proelia torua uiro.
21. et tu non orbum luxti deserta cubile.
22. sed fratris cari flebile discidium.
23. cum penitus maestas exedit cura medullas.
24. ut tibi tunc toto pectore sollicitae
25. sensibus ereptis mens excidit. at te ego certe
26. cognoram a parua uirgine magnanimam.
27. anne bonum oblita es facinus quo regium adepta es
28. coniugium. quod non fortior ausit alis.
29. sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta est.
30. Iuppiter. ut tristi lumina saepe manu.
31. quis te mutauit tantus deus. an quod amantes
32. non longe a caro corpore abesse uolunt.
33. atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis
34. non sine taurino sanguine pollicita es
35. si reditum tetulisset. is haud in tempore longo
36. captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
37. quis ego pro factis caelesti reddita coetu
38. pristina uota nouo munere dissoluo.
39. inuita o regina tuo de uerti e cessi.
40. inuita adiuro teque tuumque caput.
41. digna ferat quod siquis inaniter adiurarit.
42. sed qui se ferro postulet esse parem.
43. ille quoque euersus mons est quem maximum in oris
44. progenies Thiae clara superuehitur.
45. cum Medi peperere nouum mare. cumque iuuentus
46. per medium classi barbara nauit Athon.
47. quid facient crines cum ferro talia cedant.
48. Iuppiter. ut Chalybon omne genus pereat.
49. et qui principio sub terra quaerere uenas
50. institit. ac ferri stringere duritiem.
51. abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
52. lugebant cum se Memnonis Aethiopis
53. unigena impellens nutantibus aera pennis
54. obtulit. Arsinoae Locridis ales equus.
55. isque per aetherias me tollens auolat umbras
56. et Veneris casto collocat in gremio.
57. ipsa suum Zephyritis eo famulum legauit
58. Graia Canopeis incola litoribus.
59. inde Venus uario ne solum in lumine caeli
60. ex Ariadnaeis aurea temporibus
61. fixa corona foret sed nos quoque fulgeremus
62. deuotae flaui uerticis exuuiae
63. uuidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
64. sidus in antiquis diua nouum posuit.
65. uirginis et saeui contingens namque Leonis
66. lumina Callisto iuncta Lycaoniae
67. uertor in occasum tardum dux ante Bootam
68. qui uix sero alto mergitur Oceano.
69. sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum
70. lux autem canae Tethyi restituit.
71. pace tua fari hic liceat Ramnusia uirgo.
72. namque ego non ullo uera timore tegam.
73. nec si me infestis discerpent sidera dictis
74. condita quin ueri pectoris euoluam.
75. non his tam laetor rebus quam me afore semper
76. afore me a dominae uertice discrucior.
77. quocum ego dum uirgo quondam fuit omnibus expers
78. unguentis una milia multa bibi.
79. nunc uos optato quas iunxit lumine taeda
80. non prius unanimis corpora coniugibus
81. tradite nudantes reiecta ueste papillas
82. quam iucunda mihi munera libet onyx.
83. uester onyx casto colitis quae iura cubili.
84. sed quae se impuro dedit adulterio
85. illius ah mala dona leuis bibat irrita puluis.
86. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
87. sed magis o nuptae semper concordia uestras
88. semper amor sedes incolat assiduus.
89. tu uero regina. tuens cum sidera diuam
90. placabis festis luminibus Venerem.
91. unguinis expertem ne siueris esse tuam me.
92. sed potius largis affice muneribus.
93. sidera corruerint utinam. coma regia fiam.
94. proximus Hydrochoi fulgeret oarion.
LXVII. de ianua moechae cuiusdam
1. o dulci iucunda uiro. iucunda parenti.
2. salue. teque bona Iuppiter auctet ope.
3. ianua. quam Balbo dicunt seruisse benigne
4. olim cum sedes ipse senex tenuit.
5. quamque ferunt rursus uoto seruisse maligno
6. postquam es porrecto facta marita sene.
7. dic. agedum. nobis. quare mutata feraris
8. in dominum ueterem deseruisse fidem.
9. non ita Caecilio placeam cui tradita nunc sum
10. culpa mea est. quamquam dicitur esse mea.
11. nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam.
12. uerum est uox populi. ianua quae ipsa facit.
13. qui quacumque aliquid reperitur non bene factum
14. ad me omnes clamant ianua. culpa tua est.
15. non istuc satis est uno te dicere uerbo.
16. sed facere ut quiuis sentiat et uideat.
17. qui possum. nemo quaerit nec scire laborat.
18. nos uolumus. nobis dicere ne dubita.
19. primum igitur uirgo quod fertur tradita nobis
20. falsum est. non illam uir prior attigerit
21. languidior tenera cui pendens sicula beta.
22. numquam se mediam sustulit ad tunicam.
23. sed pater illius gnati uiolasse cubile
24. dicitur et miseram conscelerasse domum.
25. siue quod impia mens caeco flagrabat amore.
26. seu quod iners sterili semine natus erat.
27. et quaerendum is unde. foret neruosius ille
28. quod posset zonam soluere uirgineam.
29. egregium narras mira pietate parentem.
30. qui ipse sui nati minxerit in gremium.
31. atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
32. Brixia. Cycneae supposita specula
33. flauus quam molli percurrit flumine Mella.
34. Brixia Veronae mater amata meae.
35. sed de Postumio et Corneli narrat amore
36. cum quibus illa malum fecit adulterium.
37. dixerit hic aliquis quid tu istaec ianua nosti.
38. cui numquam domini limine abesse licet.
39. nec populum auscultare. sed hic suffixa tigillo
40. tantum operire soles aut aperire domum.
41. saepe illam audiui furtiua uoce loquentem
42. solam cum ancillis haec sua flagitia
43. nomine dicentem quos diximus utpote quae mi
44. speraret nec linguam esse nec auriculam.
45. praeterea addebat quendam quem dicere nolo
46. nomine ne tollat rubra supercilia.
47. longus homo est. magnas cui lites intulit olim.
48. falsum mendaci uentre puerperium.
LXVIII. ad Mallium
1. quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
2. conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium.
3. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
4. subleuem. et a mortis limine restituam.
5. quem neque sancta Venus molli requiescere somno
6. desertum in lecto caelibe perpetitur.
7. nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
8. oblectant cum mens anxia peruigilat.
9. id gratum est mihi me quoniam tibi dicis amicum.
10. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
11. sed tibi ne mea sint ignota incommoda Mani
12. neu me odisse putes hospitis officium
13. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse
14. ne amplius a misero dona beata petas.
15. tempore quo primum uestis mihi tradita pura est
16. iucundum cum aetas florida uer ageret
17. multa satis lusi. non est dea nescia nostri.
18. quae dulcem curis miscet amaritiem.
19. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
20. abstulit. o misero frater adempte mihi.
21. tu mea tu moriens fregisti commoda frater.
22. tecum una tota est nostra sepulta domus.
23. omnia tecum una perierunt gaudia nostra.
24. quae tuus in uita dulcis alebat amor.
25. cuius ego interitu tota de mente fugaui
26. haec studia atque omnes delicias animi.
27. quare quod scribis Veronae turpe Catullo.
28. esse quod hic quisquis de meliore nota
29. frigida deserto tepefactet membra cubili.
30. id Mani non est turpe. magis miserum est.
31. ignosces igitur si quae mihi luctus ademit
32. haec tibi non tribuo munera cum nequeo.
33. nam quod scriptorum non magna est copia apud me.
34. hoc fit quod Romae uiuimus. illa domus.
35. illa mihi sedes. illic mea carpitur aetas.
36. huc una ex multis capsula me sequitur.
37. quod cum ita sit nolim statuas nos mente maligna
38. id facere. aut animo non satis ingenuo.
39. quod tibi non utriusque petenti copia posta est.
40. ultro ego deferrem copia siqua foret.
41. non possum reticere deae qua me Allius in re
42. iuuerit. aut quantis iuuerit officiis.
43. ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
44. illius hoc caeca nocte tegat studium.
45. sed dicam uobis. uos porro dicite multis
46. milibus. et facite haec carta loquatur anus.
47. omnibus inque locis celebretur fama sepulti.
48. notescatque magis mortuus atque magis.
49. nec tenuem texens sublimis aranea telam
50. in deserto Alli nomine opus faciat.
51. nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
52. scitis. et in quo me corruerit genere.
53. cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
54. lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis.
55. maesta neque assiduo tabescere pupula fletu
56. cessaret. tristique imbre madere genae.
57. qualis in aerii perlucens uertice montis
58. riuus muscosa prosilit e lapide
59. qui cum de prona praeceps est ualle uolutus
60. per medium densi transit iter populi
61. dulce uiatori lasso in sudore leuamen.
62. cum grauis exustos aestus hiulcat agros.
63. hic uelut in nigro iactatis turbine nautis
64. lenius aspirans aura secunda uenit
65. iam prece Pollucis iam Castoris implorata.
66. tale fuit nobis Allius auxilium.
67. is clausum lato patefecit limite campum.
68. isque domum nobis. isque dedit dominam.
69. ad quam communes exerceremus amores.
70. quo mea se molli candida diua pede
71. intulit. et trito fulgentem in limine plantam
72. innixsa arguta constituit solea.
73. coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
74. Protesilaeam Laodamia domum
75. inceptam frustra nondum cum sanguine sacro
76. hostia caelestes pacificasset heros.
77. nil mihi tam ualde placeat Ramnusia uirgo.
78. quod temere inuitis suscipiatur heris.
79. quam ieiuna pium desiderat ara cruorem.
80. docta est amisso Laodamia uiro
81. coniugis ante coacta noui dimittere collum
82. quam ueniens una atque altera rursus hiemps
83. noctibus in longis auidum saturasset amorem.
84. posset ut abrupto uiuere coniugio.
85. quod scibant Parcae non longo tempore abesse
86. si miles muros isset ad iliacos.
87. nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
88. coeperat ad sese Troia ciere uiros.
89. Troia. nefas. commune sepulcrum Asiae Europaeque.
90. Troia. uirum et uirtutum omnium acerba cinis.
91. qualiter et nostro letum miserabile fratri
92. attulit. ei. misero frater adempte mihi.
93. ei. misero fratri iucundum lumen ademptum.
94. tecum una tota est nostra sepulta domus.
95. omnia tecum una perierunt gaudia nostra.
96. quae tuus in uita dulcis alebat amor.
97. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra.
98. nec prope cognatos compositum cineres.
99. sed Troia obscena Troia infelice sepultum.
100. detinet extremo terra aliena solo.
101. ad quam tum properans fertur lecta undique pubes
102. Graecae penetrales deseruisse focos
103. ne Paris abducta gauisus libera moecha
104. otia pacato degeret in thalamo.
105. quo tibi tum casu pulcerrima Laodamia
106. ereptum est uita dulcius atque anima
107. coniugium. tanto te absorbens uertice amoris
108. aestus in abruptum detulerat barathrum
109. quale ferunt Graii Pheneum prope Cyllenaeum
110. siccare emulsa pingue palude solum
111. quod quondam caesis montis fodisse medullis
112. audit falsiparens Amphitryoniades.
113. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
114. perculit imperio deterioris eri
115. pluribus ut caeli tereretur ianua diuis.
116. Hebe nec longa uirginitate foret.
117. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo
118. qui tamen indomitam ferre iugum docuit.
119. nam neque tam carum confecto aetate parenti
120. una caput seri nata nepotis alit
121. qui cum diuitiis uix tandem iuuentus auitis
122. nomen testatas intulit in tabulas.
123. impia derisi gentilis gaudia tollens
124. suscitat a cano uolturium capite.
125. nec tantum niueo gauisa est ulla columbo
126. compar quae multo dicitur improbius
127. oscula mordenti semper decerpere rostro
128. quam cum praecipue multiuola est mulier.
129. sed tu horum magnos uicisti sola furores
130. ut semel es flauo conciliata uiro.
131. aut nihil aut paulum cui tum concedere digna
132. lux mea se nostrum contulit in gremium.
133. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
134. fulgebat crocina candidus in tunica.
135. quae tamen etsi uno non est contenta Catullo
136. rara uerecundae furta feremus herae
137. ne nimium simus stultorum more molesti.
138. saepe etiam Iuno maxima caelicolum
139. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
140. noscens omniuoli plurima furta Iouis.
141. at quia nec diuis homines componier aequum est
142. ingratum tremuli tolle parentis onus.
143. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
144. fragrantem Assyrio uenit odore domum.
145. sed furtiua dedit mira munuscula nocte
146. ipsius ex ipso dempta uiri gremio.
147. quare illud satis est si nobis is datur unis
148. quem lapide illa dies candidiore notat.
149. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
150. pro multis Alli redditur officiis.
151. ne uestrum scabra tangat rubigine nomen
152. haec atque illa dies atque alia atque alia.
153. huc addent diui quam plurima quae Themis olim
154. antiquis solita est munera ferre piis.
155. sitis felices. et tu simul et tua uita.
156. et domus in qua olim lusimus. et domina.
157. et qui principio nobis terram dedit auspex
158. a quo sunt primo omnia nata bona.
159. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est.
160. lux mea. qua uiua uiuere dulce mihi est.
LXIX. ad Rufum
1. noli admirari quare tibi femina nulla
2. Rufe uelit tenerum supposuisse femur.
3. non si illam rarae labefactes munere uestis.
4. aut perluciduli deliciis lapidis.
5. laedit te quaedam mala fabula qua tibi fertur
6. ualle sub alarum trux habitare caper.
7. hunc metuunt omnes. neque mirum. nam mala ualde est
8. bestia. nec quicum bella puella cubet.
9. quare aut crudelem nasorum interfice pestem
10. aut admirari desine cur fugiunt.
LXX.
1. nulli se dicit mulier mea nubere malle
2. quam mihi. non si se Iuppiter ipse petat.
3. dicit. sed mulier cupido quod dicit amanti
4. in uento et rapida scribere oportet aqua.
LXXI.
1. sicui iure bono sacer alarum obstitit hircus.
2. aut siquem merito tarda podagra secat.
3. Aemulus iste toro qui uestro exercet amorem
4. mirifice est a te nactus utrumque malum.
5. nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos.
6. illam affligit odore. ipse perit podagra.
LXII. ad Lesbiam
1. dicebas quondam solum te nosse Catullum
2. Lesbia. nec prae me uelle tenere Iouem.
3. dilexi tum te. non tantum ut uulgus amicam.
4. sed pater ut natos diligit et generos.
5. nunc te cognoui. quare etsi impensius uror.
6. multo mi tamen es uilior et leuior.
7. qui potis est inquis. quod amentem iniuria talis
8. cogit amare magis sed bene uelle minus.
LXIII.
1. desine de quoquam quicquam bene uelle mereri.
2. aut aliquem fieri posse putare pium.
3. omnia sunt ingrata. nihil fecisse benigne est.
4. immo etiam taedet. taedet. obestque magis.
5. ut mihi quem nemo grauius nec acerbius urget
6. quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
LXXIV. ad Gellium
1. Gellius audierat patruum obiurgare solere
2. siquis delicias diceret aut faceret.
3. hoc ne ipsi accideret patrui perdepsuit ipsam
4. uxorem. et patruum reddidit Harpocratem.
5. quod uoluit fecit. nam quamuis irrumet ipsum
6. nunc patruum uerbum non faciet patruus.
LXXV. ad Lesbiam
1. huc est mens deducta tua mea Lesbia culpa.
2. atque ita se officio perdidit ipsa suo.
3. ut iam nec bene uelle queat tibi si optima fias.
4. nec desistere amare omnia si facias.
LXXVI. ad deos
1. siqua recordanti benefacta priora uoluptas
2. est homini. cum se cogitat esse pium.
3. nec sanctam uiolasse fidem. nec foedere in ullo
4. diuum ad fallendos numine abusum homines.
5. multa parata manent in longa aetate Catulle
6. ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
7. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
8. aut facere. haec a te dictaque factaque sunt.
9. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
10. quare iam te cur amplius excrucies.
11. quin tu animo offirmas. atque istinc teque reducis.
12. et dis inuitis desinis esse miser.
13. difficile est longum subito deponere amorem.
14. difficile est. uerum hoc qua lubet efficias.
15. una salus haec est. hoc est tibi peruincendum.
16. hoc facias siue id non pote siue pote.
17. o di. si uestrum est misereri. aut si quibus umquam
18. extremam iam ipsa in morte tulistis opem.
19. me miserum aspicite. et si uitam puriter egi
20. eripite hanc pestem perniciemque mihi.
21. quae mihi surrepens imos ut torpor in artus
22. expulit ex omni pectore laetitias.
23. non iam illud quaero. contra ut me diligat illa.
24. aut quod non potis est. esse pudica uelit.
25. ipse ualere opto. et taetrum hunc deponere morbum.
26. o di. reddite mi hoc pro pietate mea.
LXXVII. ad Rufum
1. Rufe. mihi frustra ac nequiquam credite amice.
2. frustra. immo magno cum pretio atque malo.
3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens.
4. ei. misero eripuisti omnia nostra bona.
5. eripuisti. heu. heu. nostrae crudele uenenum
6. uitae. heu. heu. nostrae pestis amicitiae.
LXXVIII. ad Gallum
1. Gallus habet fratres. quorum est lepidissima coniunx
2. alterius. lepidus filius alterius.
3. Gallus homo est bellus. nam dulces iungit amores
4. cum puero. ut bello bella puella cubet.
5. Gallus homo est stultus. nec se uidet esse maritum
6. qui patruus patrui monstret adulterium.
LXXVIIIb.
1. sed nunc id doleo quod purae pura puellae
2. suauia comminxit spurca saliua tua.
3. uerum id non impune feres. nam te omnia saecla
4. noscent. et qui sis fama loquetur anus.
LXXIX. ad Lesbium
1. Lesbius est pulcer. quid ni. quem Lesbia malit
2. quam te cum tota gente Catulle tua.
3. sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum
4. si tria natorum suauia reppererit.
LXXX. ad Gellium
1. quid dicam Gelli. quare rosea ista labella
2. hiberna fiant candidiora niue.
3. mane domo cum exis. et cum te octaua quiete
4. e molli longo suscitat hora die.
5. nescioquid certe est. an uere fama susurrat
6. grandia te medii tenta uorare uiri.
7. sic certe est. clamant Victoris rupta miselli
8. ilia. et emulso labra notata sero.
LXXXI. ad Iuuentium
1. nemone in tanto potuit populo esse Iuuenti
2. bellus homo. quem tu deligere inciperes.
3. praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri.
4. hospes inaurata palladior statua.
5. qui tibi nunc cordi est. quem tu praeponere nobis
6. audes. et nescis quod facinus facias.
LXXXII. ad Quintium
1. Quinti. si tibi uis oculos debere Catullum.
2. aut aliud si quid carius est oculis.
3. eripere. ei. noli multo quod carius illi
4. est oculis. seu quid carius est oculis.
LXXXIII. ad Lesbiam
1. Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit.
2. haec illi fatuo maxima laetitia est.
3. mule. nihil sentis. si nostri oblita taceret
4. sana esset. nunc quod gannit et obloquitur
5. non solum meminit sed quae multo acrior est res
6. irata est. hoc est uritur et loquitur.
LXXXIV. ad Arrium
1. chommoda dicebat si quando commoda uellet
2. dicere. et insidias Arrius hinsidias.
3. et tum mirifice sperabat se esse locutum
4. cum quantum poterat dixerat hinsidias.
5. credo sic mater. sic liber auunculus eius.
6. sic maternus auus dixerat. atque auia.
7. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures.
8. audibant eadem haec leniter et leuiter.
9. nec sibi postilla metuebant talia uerba.
10. cum subito affertur nuntius horribilis.
11. Ionios fluctus postquam illuc Arrius isset
12. iam non Ionios esse sed Hionios.
LXXXV.
1. odi et amo. quare id faciam fortasse requiris.
2. nescio. sed fieri sentio. et excrucior.
LXXXVI. ad Lesbiam
1. Quintia formosa est multis. mihi candida longa
2. recta est. haec ego sic singula confiteor.
3. totum illud formosa nego. nam nulla uenustas
4. nulla in tam magno est corpore mica salis.
5. Lesbia formosa est quae cum pulcerrima tota est
6. tum omnibus una omnes surripuit Veneres.
LXXXVII. ad Lesbiam
1. nulla potest mulier tantum se dicere amatam
2. uere quantum a me Lesbia amata mea es.
3. nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta
4. quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
LXXXVIII. ad Gellium
1. quid facit is Gelli. qui cum matre atque sorore
2. prurit. et abiectis peruigilat tunicis.
3. quid facit is. patruum qui non sinit esse maritum.
4. ecquid scis quantum suscipiat sceleris.
5. suscipit o Gelli quantum non ultima Tethys
6. nec genitor nympharum abluit Oceanus.
7. nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra.
8. non si demisso se ipse uoret capite.
LXXXIX. ad Gellium
1. Gellius est tenuis. quid ni. cui tam bona mater
2. tamque ualens uiuat. tamque uenusta soror.
3. tamque bonus patruus. tamque omnia plena puellis
4. cognatis. quare is desinat esse macer.
5. qui ut nihil attingat nisi quod fas tangere non est.
6. quantumuis quare sit macer iuuenies.
XC. ad Gellium
1. nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
2. coniugio. et discat Persicum aruspicium.
3. nam magus ex matre et nato gignatur oportet.
4. si uera est Versarum impia religio.
5. gnatus ut accepto ueneretur carmine diuos
6. omentum in flamma pingue liquefaciens.
XCI. ad Gellium
1. non ideo Gelli sperabam te mihi fidum
2. in misero hoc nostro hoc perdito amore fore.
3. quod te cognossem bene. constantemue putarem.
4. aut posse a turpi mentem inhibere probro.
5. sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam
6. hanc tibi cuius me magnus edebat amor.
7. et quamuis tecum multo coniungerer usu.
8. non satis id causae credideram esse tibi.
9. tu satis id duxti. tantum tibi gaudium in omni
10. culpa est. in quacumque est aliquid sceleris.
XCII. ad Lesbia
1. Lesbia mi dicit semper male. nec tacet umquam
2. de me. Lesbia me dispeream nisi amat.
3. quo signo. quia sunt totidem mea. deprecor illam
4. assidue. uerum dispeream nisi amo.
XCIII. ad Gaium Iulium Caesarem
1. nil nimium studeo Caesar tibi uelle placere.
2. nec scire utrum sis albus an ater homo.
XCIV. ad Mentulam
1. Mentula moechatur. moechatur mentula. certe.
2. hoc est quod dicunt ipsa olera olla legit.
XCV. ad Gaium Heluium Cinnam
1. Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
2. quam coepta est nonamque edita post hiemem.
3. milia cum interea quingenta Hortensius uno
4. uersiculorum anno quolibet ediderit.
5. Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas.
6. Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.
7. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam.
8. et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
XCVb.
1. parua mei mihi sint cordi monimenta sodalis.
2. at populus tumido gaudeat Antimacho.
XCVI. ad Gaium Licinium Caluum
1. si quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
2. accidere a nostro Calue dolore potest.
3. quo desiderio ueteres renouamus amores
4. atque olim missas flemus amicitias.
5. certe non tanto mors immatura dolore est
6. Quintiliae quantum gaudet amore tuo.
XCVII. ad Aemilium
1. non ita me di ament quicquam referre putaui
2. utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
3. nilo mundius hoc. niloque immundius illud.
4. uerum etiam culus mundior et melior.
5. nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis.
6. gingiuas uero ploxeni habet ueteris.
7. praeterea rictum. qualem diffissus in aestu
8. meientis mulae cunnus habere solet.
9. hic futuit multas. et se facit esse uenustum.
10. et non pistrino traditur atque asino.
11. quem siqua attingit non illam posse putemus
12. aegroti culum lingere carnificis.
XCVIII. ad Victium
1. in te si in quemquam dici pote. putide Victi.
2. id quod uerbosis dicitur et fatuis.
3. ista cum lingua si usus ueniat tibi possis
4. culos et crepidas lingere carpatinas.
5. si nos omnino uis omnes perdere Victi
6. hiscas. omnino quod cupis efficies.
XCIX. ad Iuuentium
1. surripui tibi dum ludis mellite Iuuenti
2. suauiolum dulci dulcius ambrosia.
3. uerum id non impune tuli. namque amplius horam
4. suffixum in summa me memini esse cruce
5. dum tibi me purgo. nec possum fletibus ullis
6. tantillum uestrae demere saeuitiae.
7. nam simul id factum est multis diluta labella
8. guttis abstersisti omnibus articulis.
9. ne quicquam nostro contractum ex ore maneret.
10. tamquam commictae spurca saliua lupae.
11. praeterea infestum misero me tradere amore
12. non cessauisti omni excruciarique modo.
13. ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
14. suauiolum tristi tristius elleboro.
15. quam quoniam poenam misero proponis amori
16. numquam iam posthac basia surripiam.
C. ad Marcum Caelium furum
1. Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
2. flos Veronensum depereunt iuuenum.
3. hic fratrem. ille sororem. hoc est quod dicitur illud.
4. fraternum uere dulce sodalicium.
5. cui faueam potius. Caeli tibi. nam tua nobis
6. perspecta ex igni est unica amicitia
7. cum uesana meas torreret flamma medullas.
8. sis felix Caeli. sis in amore potens.
CI. ad inferias
1. multas per gentes et multa per aequora uectus
2. aduenio has miseras frater ad inferias.
3. ut te postremo donarem munere mortis.
4. et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
5. quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
6. heu. miser. indigne frater adempte mihi.
7. nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
8. tradita sunt tristi munere ad inferias
9. accipe fraterno multum manantia fletu.
10. atque in perpetuum frater aue. atque uale.
CII. ad Cornelium Nepotem
1. si quicquam tacito commissum est fido ab amico.
2. cuius sit penitus nota fides animi.
3. meque esse inuenies illorum iure sacratum
4. Corneli. et factum me esse puta Harpocratem.
CIII. ad Silonem
1. aut sodes mihi redde decem sestertia Silo.
2. deinde esto quamuis saeuus et indomitus.
3. aut si te nummi delectant desine quaeso
4. leno esse. atque idem saeuus et indomitus.
CIV
1. credis me potuisse meae maledicere uitae.
2. ambobus mihi quae carior est oculis.
3. non potui. nec si possem. tam perdite amarem.
4. sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
CV. ad Mentulam
1. Mentula conatur Pipleium scandere montem.
2. Musae furcillis praecipitem eiciunt.
CVI.
1. cum puero bello praeconem qui uidet esse.
2. quid credat. nisi se uendere discupere.
CVII. ad Lesbiam
1. si quicquam cupidoque optantique optigit umquam
2. insperanti. hoc est gratum animo proprie.
3. quare hoc est gratum nobis quoque. carius auro.
4. quod te restituis Lesbia mi cupido.
5. restituis cupido atque insperanti. ipsa refers te
6. nobis. o lucem candidiore nota.
7. quis me uno uiuit felicior. aut magis hac res
8. optandas uita dicere quis poterit.
CVIII. ad Cominium
1. si Comini arbitrio populi tua cana senectus
2. spurcata impuris moribus intereat.
3. non equidem dubito quin primum inimica bonorum
4. lingua excerpta auido sit data uulturio.
5. effossos oculos uoret atro gutture coruus.
6. intestina canes. cetera membra lupi.
CIX. ad Lesbiam
1. iucundum mea uita mihi proponis amorem
2. hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
3. di magni. facite ut uere promittere possit.
4. atque id sincere dicat et ex animo.
5. ut liceat nobis tota perducere uita
6. aeternnum hoc sanctae foedus amicitiae.
CX. ad Aufilenam
1. Aufilena. bonae semper laudantur amicae.
2. accipiunt pretium quae facere instituunt.
3. tu quod promisti mihi. quod mentita inimica es.
4. quod nec das nec fers saepe. facis facinus.
5. aut facere ingenuae est aut non promisse pudicae
6. Aufilena fuit. sed data corripere
7. fraudando effectis plus quam meretricis auarae est.
8. quae sese toto corpore prostituit.
CXI. ad Aufilenam
1. Aufilena. uiro contentam uiuere solo.
2. nuptarum laus ex laudibus eximiis.
3. sed cuiuis quamuis potius succumbere par est
4. quam matrem fratres efficere ex patruo.
CXII. ad Nasonem
1. multus homo es Naso. neque tecum multus homo qui
2. descendit. Naso. multus es et pathicus.
CXIII. ad Gaium Heluium Cinnam
1. consule Pompeio primum duo Cinna solebant
2. Maeciliam. facto consule nunc iterum
3. manserunt duo. sed creuerunt milia in unum
4. singula. fecundum semen adulterio.
CXIV. ad Mentulam
1. firmanus saltu non falso Mentula diues
2. fertur. qui tot res in se habet egregias.
3. aucupium omne genus. piscis. prata. arua. ferasque.
4. nequiquam. fructus sumptibus exsuperat.
5. quare concedo sit diues. dum omnia desint.
6. saltum laudemus dum modo ipse egeat.
CXV. ad Mentulam
1. Mentula habet noster triginta iugera prati.
2. quadraginta arui. cetera sunt maria.
3. cur non diuitiis Croesum superare potis sit.
4. uno qui in saltu tot bona possideat.
5. prata. arua. ingentes siluas altasque paludesque
6. usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum.
7. omnia magna haec sunt. tamen ipse est maximus ultro.
8. non homo. sed uero mentula magna minax.
CXVI. ad Gellium
1. saepe tibi studioso animo uenante requirens
2. carmina uti possem mittere Battiadae.
3. qui te lenirem nobis. neu conareris
4. tela infesta meum mittere in usque caput.
5. hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem
6. Gelli. nec nostras hic ualuisse preces.
7. contra nos tela ista tua euitamus amictu.
8. et fixus nostris tu dabis supplicium.
fragmenta
1. hunc locum tibi dedico consecroque Priape
2. qua domus tua Lampsaci est quaque silua Priape.
3. nam te praecipue in suis urbibus colit ora
4. Hellespontia ceteris ostriosior oris.
5. o Priape. ubi de mero ligurrire libido est.
6. at non effugies meos iambos.
7. lucida qua splendent carchesia mali.
中国诗歌库 中华诗库 中国诗典 中国诗人 中国诗坛 首页